# De Arithmetica Libri Duo 2.43.41-47

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, 2.43.41 to 2.43.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.43.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.43.41

Recte igitur dictum est, in hac hujusmodi dispositione quod continetur sub extremitatibus, minus esse illo numero qui fit ex medietate, tantum quantum differentiæ in se multiplieatæ restituunt. Quartum vero proprium hujusmodi dispositionis no.tatur, quod antiquiores quoque habuere notissimum, quod in hac proportionalitate vel medietate, in minoribus terminis majores proportiones, in majoribus minores comparationes necesse est inveniri. Namque in dispositione bac I, 2, 3, minores sunt termini i et 2, majores 2 et 3, et 2 ad unum duplus est, vero ad sesquialter, sed major est proportio dupli quam sesquialtera, In harmonica autem medietate, econtrario evenire contingit. In minoribus enim terminis minores proportiones, in majoribus major proportionis quantitas custoditur. Harumvero medietatum, id est arithmeticæ atque harmonicæ, geometrica proportionalitas media|esse notata est, quae vel in majuribus vel in minoribus terminis, aequas numerorum qualitates in proportionalitate custodit. Inter majus vero et minus a qualitas Ioco ponitur medietatis. Et de arithmetica quidem medietate satis dictum est.

---

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml.
