Latin · ~3 min
Book 4
Boethius, De consolatione philosophiae 4.M3
Not analysed yet
Vela Neritii ducis
Et uagas pelago rates
Eurus appulit insulae,
Pulchra qua residens dea
Solis edita semine
Miscet hospitibus nouis
Tacta carmine pocula.
Quos ut in uarios modos
Vertit herbipotens manus,
Hunc apri facies tegit,
Ille Marmaricus leo
Dente crescit et unguibus.
Hic lupis nuper additus,
Flere dum parat, ululat.
Ille tigris ut Indica
lecta mitis obambulat.
Sed licet uariis malis
Numen Arcadis alitis
Obsitum miserans ducem
Peste soluerit hospitis,
Iam tamen mala remiges
Ore pocula traxerant,
Iam sues Cerealia
Glande pabula uerterant
Et nihil manet integrum
Voce corpore perditis.
Sola mens stabilis super
Monstra quae patitur gemit.
O leuem nimium manum
Nec potentia gramina.
Membra quae ualeant licet.
Corda uertere non ualent!
Intus est hominum uigor
Arce conditus abdita.
Haec uenena potentius
Detrahunt hominem sibi
Dira quae penitus ineant
Nec nocentia corpori
Mentis uulnere saeuiunt.