Latin · ~2 min
Book 5
Boethius, De consolatione philosophiae 5.M2
Not analysed yet
πάντ᾽ ἐφορᾶν καὶ πάντ᾽ ἐπακούειν
Puro clarum lumine Phoebum
Melliflui canit oris Homerus:
Qui tamen intima uiscera terrae
Non ualet aut pelagi radiorum
Infirma perrumpere luce.
Haud sic magni conditor orbis;
Huic ex alto cuncta tuenti
Nulla terrae mole resistunt,
Non nox atris nubibus obstat.
Quae sint, quae fuerint ueniantque
Vno mentis cernit in ictu;
Quem, quia respicit omnia solus,
Verum possis dicere solem.