Latin
Book 5
Boethius, De consolatione philosophiae 5.M4
Not analysed yet
Quondam porticus attulit
Obscuros nimium senes
Qui sensus et imagines
E corporibus extimis
Credant mentibus imprimi,
Vt quondam celeri stilo
Mos est aequore paginae.
Quae nullas habeat notas,
Pressas figere litteras.
Sed mens si propriis ingens
Nihil motibus explicat,
Sed tantum patiens iacet
Notis subdita corporum
Cassasque in speculi uicem
Rerum reddit imagines,
Vnde haec sic animis uiget
Cernens omnia notio?
Quae uis singula perspicit
Aut quae cognita diuidit?
Quae diuisa recolligit
Alternumque legens iter
Nunc summis caput inserit,
Nunc decedit in infima,
Tum sese referens sibi
Veris falsa redarguit?
Haec est efficiens magis
Longe causa potentior
Quam quae materiae modo
Impressas patitur notas.
Praecedit tamen excitans
Ac uires animi mouens
Viuo in corpore passio.
Cum uel lux oculos ferit
Vel uox auribus instrepit,
Tum mentis uigor excitus
Quas intus species tenet
Ad motus similes uocaus
Notis applicat ex teris
Introrsumque reconditis
Formis miscet imagines.