# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1-2-10

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 1 to 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1-2

Quod locorum differentias multipliciter varieque tractamus,nihil mirurn diligentibus ingeniis videri debet,cum manifestum sit,unamquamque rem multis saepe differentiis,atque in varias divisionis figuras posse parliri.Nam quia singulas res non una,sed plures saepe differentiæ comprehendunt,necesse est, ut secundum differentiarum varietatem fiat diversitas etiam divisionum,ut et numeri nunc eas colligimus differenLias,quod alii pares, alii impares,nunc vero quodalii primiatque incompositi,alii secundi atque compositi.Triangulorum etiam multis modis fieri partitionem geometricae disciplinas tenor ostendit.Id tamen in omnibus pervidendum eat,ut nihil extra in qualibet divisionis forma relinquatur,nibil ultra superfluum ac praeterquam necesse est,aggregetur;quare quid mirum videri debet,si cum antea secundum Themistium locorum differentias dederimus,nunc diversas secundum M.Tullium deproma. mus? Cujus proposita breviter partitione, atque exemplis convenientibus expedita.tum demum quo differat, vel quo congruat superius digestae divisioni, quo etiam altera claudat alteram commemorabo. Nam cum. Tullius omnem logicam facultatem, quam rationem diligentem disserendidixit,duas habere artes proposuerit, unam inveniendi, alteram judicandi; cumque locos diffinierit esse argumenti sedes a quibus scilicet argumenta promuntur,argumentum etiam rationem quae rei dubiae faciat Fidem, divisionem locorum omnium hoc modo fecit. Ex his, inquit,locis,in quibus argumenta inclusa sunt, alii in ipso hærent de quo agitur,alii assumuntur extrinsecus.Duas igitur locorum species fecit, alios enim inipsis quæstionum terminis haerere proposuit,alil!s extrinsecus assumi. Atque eos quidem qui in ipsis hærerent de quibus quæritur,tali divisione partitur. In ipso, inquit, tum ex toto, tum ex partibus ejus, tum ex nota, tum ex his rebus quae quodammodo affectæ sunt ad id de quo quæritur.Extrinsecus au tem ea dicuntur quæ absunt longeque disjuncta Bunt. Post haec eum locum qui ab effectis ducitur,in convenientia membra partitus est, hoc modo:alia enim, inquit, sunt conjugata, alia ex genere, alia ex forma,alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex conjunctis, alia ex antecedentibus,alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis,alia ex effectis, alia ex comparatione majorum aut minorum aut parium.Quorum quidem omnium et natura breviter attingenda est,et exempla ponenda.

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
