Latin
1 to 15
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1-3-15
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis operis titulum diligens examinator inspi. i ciat, cum de Topicis differentiis conscribamus,non id a nobis tantum exspectare debebit, ut locorum inter se dialecticoru! ll,vel etiam rhetoricorum differentias demus,veruffi id multo magis utdialecticos locos a rhetoricis segregemus, quod noa efficacius aggredi posse arbitramur,si ab ipsa facultatum natura, disputandi sumamus exordium. Ostensa enim dialectica: ac rbetoricæ similitudine ac dissimilitu. dine,ab ipsarum facultatum necesse est formis etiam locorum qui eisdem facultatibus deserviuntcommunitates discrepantiasque ducamus. Dialectica facultas igitur thesim tantum considerat. Thesis vero est sine circumstantiis quæstio. Rhetorica vero de bypoLhesibus,id eat de quaestionibus circumstiantiarum multitudi[ie inclusis, tractat et disserit. Circumstantiae vero sunt: quis, ubi, quando: cur, quomodo, quibus adminiculis. Rursus dialectica quidem si quando circumstantias, veluti personam factumve aliquod ad disputationem sumit, non principaliter, sedomnem ejusvimad thesim,de qua disserit transfert. Rhetorica vero si thesim assumpserit,ad hypotbeslm trahiL,et utraque suam quidem materiam tractat,sed alterius as! ! umit,ut proniore in sua materia facultate nitatur. Rursus diatecdca interrogatione ac responsione constricta est. Rhetorica vero rem propositam perpetua oratione decurrit. Item dialectica perfectis utitur syllogismis. Rhetorica enthymematum brevitate contenta est. lllud etiam differentiam facit, quod rhetor habet alium praeter adversariumjudicem,qui inter utrosque disceptet. Dialectico vero ille fert sententiam,qui adversarius est. Ab adversario enim responsio veluti quaedam sententia subtilitate interrogationis elicitur. Quae cum ita sint,omnis earum differentia vel in materia. ,vel in usu,vel in fine est constituta:in materia,quia thesis atque hypothesi materia quidem utrisque subjecta est; inusus, quo aec interrogatiune, illa perpetua. oratione disceptat, vel quod hæc integris syllogismi,illa vero enthymematibua gaudet; in fine vera, quod hæc persuadere judici, illa quod vult ab adversario extorquere conatur.