Latin
1.1 to 1.15
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Omnisratio disserendi, quamlogicen Peripatetici vcteres appellavere, in duas distribuitur partes, unam inveniendi, alteram judicandi. Et ea quidem pars quae judicium purgat atque instruit, ab illis analytice vocata,a nobis potest resolutoria nuncupari. Ea vero quae inveniendi facultatem submini-! ! trat,a Græcis topice,a nobis localis dicitur. Ac de illa quidem parte quae judicandi magistra est, alias disputabitur. Nunc vero consilium est aperire qui,intloci,quæ eorum differentiæ, qui etiam quibus apti sintsyllogismis. Nec id simpliciter atque uni. formiter videtur esse faciendum, verum duplex est tradenda parti tio,una quidem ex Græcis voluminibus eruta,altera vero ex M. Tullii Topicis sumpta. Atque in his illud ad perfect'onem speculationis est astruendum, utquibus utraque modis divisio differat, quibusqueconveniatexplicetur,quoque modo altera alteram vicissim possit includere; et nunc quidem non singulis immorabimur,sed de tota divisione communilerdisseremus, locorum tantum ex qui bus argumenta nascuntur diffinitiones, exempla differentiasque colli gentes. Singula vero pro qualitate operis diligentius,vel his octo voluminibus expedita sunt,quibus Aristotelis Topica in Latinam vertimus orationem,vel his septem quibus M. Tullii Topicis lucem plenae expositionis insudavimus. Illic igitur cuncta sunt propriis atque enodatis partibus expedita; hic vera quae alias per membra patefacta sunt, communispeculatione tractantur. Nec dialecticos solum locos, sed etiam rhetoricos, quove hi inter se atque dialecticis differant. cura est exsequendi, ut omnibus undique locis plena consideratione propositis, eorumque differentiis inter se et communitatibus pernotatiset argumentorum copiacomparetur, et lucorum clara possit esse distinctio. Ut igitur cuncta perspicuis rationibus constent, paulo altius ordiendumest. Propositio est oratio veru m falsu mve significans, ut si quis dicat coelum esse volubile, haec et enuntiatio et proloquium nuncupatur. Qua? -stio est in dubitationem ambiguitatemque adducta propositio,utsi quis quærat an costum sit volubile.