# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.1-2-10

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 1.1 to 1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.1-2

Quibusita descriptis,nunc quemadmodum Marci, Tullii divisio Them istii partitioni conveniat explicemus.Locum igitur quem Cicero dixit a toto,a substantia Themistius esse proposuit.Uterque enim in diffinitione consistit,sive illa substantialia sit, sive descriptio. A partiam enumeratione locus ex Ciceranis Topicis positu idem est qui in Themistii divisione inter medios adivisione nominatus est.Quoties enim aliquid esse vel non esse monstrare contendimus, si fidem a partiu m enumeratione capiamus,id ex divisione necessario faciendum est.Divisio vero aut formarum præcessit, aut partium, quanquam locus qui ex divisione a Themistio inter medios collocatus est,'! Cicerone in generis tractatione ponitur. Ait enim Tullius cum de genere loqueretur hoc modo:Commode etam tractatur xcargumentatio, quæ ex genere sumitur, cum ex toto partes persequare, hoc modo: si dolus malus est, cum aliud agitur,aliud simulatur, enumerare licet quibus modis id fiat,deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum, includere. Quod genus argumenti imprimis firmum videri solet.A notatione Tullii locus is est qui Themistii a nominis interpretatione. A conjugatis communis est locus,cum Themistius inter medios collocavit.A genere M.Tullius posuit, a toto Themistius. A forma Ciceronis, a parte,id est, specie Themistii. A similitudine conmunis quidem est,nisi quod M.Tullius sub na proportionem comprehendit.A differentia M. Tullii, a toto in Themistii divisione,vel a parte intelligi potest:a!toto quidem,si sit constitutiva differentia de qua sumilurargumentum, a parte vero si sit divisibilis.A contrario idem locus est, qui apud Thernistium ab oppositis dictusest,etex.trinsecus constitutus.Ab adjunctis ille est qui in Themistii partitione a communiter accidentibus dicitur inter consequentia substantiæ nominatus. Abantecedentibus et consequentibuslocus multifariam spargitur.Nam et diffinitio et descri ptio etantecedere rem et consequi possunt.Itemque nominisinterpretatio:item species antecedit,genus con sequitur.

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
