# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.136-154

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 1.136 to 1.154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.136

Modus etiam sequitur nomen principale, utsit justitia bona est. et quod juste est, bonum est. Nomen etiam principale sequitur modum, ut si quod juste est, bonum est, etjustitia bona est. Accidentia quoque comitatur id quod subjectum est, ut si album est, corpus est. Quae cum ita sint, conditionalis quoque simplex ex duabus affirmationibus copulata, illa fere divisio facienda est quæstionis, quod in ea vel de genere, vel de diGerentia, vel de specie, vel de proprio, vel de difGniticne, vel do accidenti, vel de causa atque effectu, vel toto ac partibus, vel de modo ac principali nomine dubitetur. Atque haec de ea quæstione intelligenda sunt, quae cum sit hypothetica simplex, ex duabus tamen jungitur affirmativis. In hisdem etiam differentiis illas quoque consistere necesse est quæstiones, qua? ab his veniunt propositionibus quae ex utraque constant negatione. Nam si genus non est, species non est. Item si differentia,vel diffinitio,vel proprium non sit,species non erit. Et de caeteris quidem quae superius dicta sunt, eodem modo considerandum est. Quid. quid enim antecedit ut aliud consequatur,si id quod sequitur non fuerit, nec illud est quod antecedit. Earumvero quaestionum quæ ex atfirmatione et negatione consistunt, illa fere divisio est, quod vel in diversis generibus, vel in diversis speciebus, vel in contrariis, vel in privatione atque habitu continentur; ut enim affirmationem negatio consequatur,aut diversum ponitur genus,utquod ab eo diversum est abnuatur hoc modo: si homo est,albedo non est; vel si substantia est, qualitas non est; vel si sub eodem genere diversæ species proponantur hoc modo:si homo est, equus non est; vel si contraria, ut si album est, nigrum non est; vel si privationes, ut si caecus est, non videt;

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
