Latin
1.182 to 1.197
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.182-197
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque evenit ex hujusmodi ratione, quæ tantum necessaria sunt ac non probabilia, non esse argumenta. Sed non est ita, atque bæc interpretatio non recte probabilitatis intelligentiam tenet. Ea sunt enim probabilia,quibus sponte atque ultro consensus adjungitur, cilicet ut mox ac audita sunt approbentur. Quae vero neceasa. -ria sunt ac non probabilia, aliis probabilibus ac necessaris argumentis antea demonstrar. tur,cognitaque et credita ad alterius rei de qua dubitatur fidem trahuntur, ut sunt speculationes, id est theoremata quae in geometria considerantur. Nam qua? illic pro. ponuntur talia non sunt, ut ssponte animus discentis accedat, sed quoniam demonstrantur aliis argumentis, ilia quoquo scita et cognita, ad aliarum speculationum fidem ducuntur. Itaque quæ probabilia per se non sunt, sed necessaria, his quidem auditoribusquibusnondum demonstrata sunt, ad aliud aliquid approbandum argumenta essenon possunt; his autem qui prioribus rationibus eorum quibus non acquiescebant, fidem ceperunt, possunt ea si quidambigunt ad argumentum vocari. Sed quiaquatuor facultatibus disserendi omne artificium continetur,dicendum est, quæ quibus uti noverit argumentis, ut cui potisHimum disciplinae locorum paretur ubertas evidenterappareat. Quatuor igitur facultatibus,earumque velutopificibusdisserendi omnis ratio subjecta est,, id est dialectico, oratori, philosopho, sophistae. Quorum quidem dialecticus atque orator in communi argumentorum natura versatur. Uterque enim sive necessaria, sive minime, probabilia tamen argumenta sequitur. His igitur illæ duæ species argumenta famulantur,quæ sunt probabile ac necesaarium, probabile ac non necessarium. Philosopus vero ac demonstrator de sola tantum veritate pertractat, atque sint probaa sive non sint, refert, dummodo sint necessaria. Hic quoque his duabus speciebus utitur argumenti,quæ sunt probabile ac necessarium, necessarium ac non probabile. Patet igitur in quo philosophus ab oratore ac dialectico in propria consideratione dissideat, in eo scilicet'quod illis probabilitalem,huic veritatem constat esse propositam.