# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.30-48

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 1.30 to 1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.30

Quoniam igitur aliæ propositiones prædicativæ sunt, aliæ conditionales, prædicativarum partes terminos appellamus: hi sunt prædicatus et subjectus. Terminos autem verba voco et nomina quibus propositio nectitur, ut in ea propositione qua dicimus, homojustus est, haec duo nomina,id est justus et homo, propositionis partes vocamus; eosdem etiam terminos dicimus,quorum alter subjeclus est, alter prædicatus. Subjectus est terminus qui minor est,prædicatus vero qui major, ut in ea propositione qua dicitur, homo Justus est, bomo quem minus esquam,juslus..Non enim in solo homine esse potestj ustitia,verum etiam in eorporeis divinisque substantiis. Atque ideo major est terminus justus, homo vero minor, quo fit ut homo quidem subjectus terminus sit, justus vero prædlcatus. Quoniam vero hujusmodi simplices propositiones alterum habent prædicatum terminurn,alte. rum subjectum terminum, a m'joria privilegio propositio praedicativa vocata est. Saepe auterc. e"enil, ut hi termini sibi invicem inveniantur aequales hoc modo: homo risibile est, homo namque et risibile uterque sibi subjectus æquusest terminus; nam ne. que risibile ultra hominem,nec ultra risibile homo porrigitur.Sed in his necesse est hoc venire, ut si quidem inaequales termini sint, major semper de subjecto prædicetur; si vero æquales, uterque conversa praedicatione de se dicatur; ut vero minor de majori prædicetur, in nulla propositione contingit. Fieri autem potest ut propositionum partes quas terminos dicimus, non solum in nomiaibus, verum in orationibus inveniantur. Nam saepe oratio de oratione prædicatur,hoc modo: Socrates cum Platone et discipulis de philosophiæ ratione pertractat. Uæc quippe oratio,quæ est,Socrates cum Platone et discipulis, subjecta est. nia vero, de philosophiæ ratione pertractat, prædicatur. Hursus aliquando nomen subjectum est, oratio prædicatum, hoc modo: Socrates de philosophiæ ratione pertractat; hic enim Socrates subjectus solus est;

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
