# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 102-109

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 102 to 109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/102

albedo autem nullis accidentibus subjacet; albedo igttursubstantia non est.Locus,id est, maxima propositio eadem quae superius. Cujus enim diffinitio vel descriptio ei quod dicitur species esse non convenit,id ejus quod species esse perhibetur genus non est. Deseriptio vero substantiæ albedini non convenit, albedo igitur substantia non est. Loci differentia superior a descriptione,quam dudum locavimusin ratione sub stantiæ.Sunt etiam diFfinitiones quænon a rei substantia, sed a norninis significatione ducuntur,atque ita rei de qua quæritur applicantur: ut si quaeratur utrum philosophiæ studendum sit,erit argumentatio talis:Philosophia amor sapientiæ est,huic studendum nemo dubitat studendum igitur est philosophiæ;hic enim non diffinitio rei,sed nominis interpretatio argumentum dedit,quo Tullius etiam inHortensio in ejusdem philosophiæ usus est defensione,et vacatur græce quidem ὀνοματιϰὸς δ'ρος,latine autem nominis interpretatio.Ac de his quidem argumentis quae ex substantia terminorum in quæstione positerum assumuntur,claris (ut arbitror)patefecimus exemplis.Nunc de his dicendum est qui terminorum substantiam consequuntur.Horum multifaria est diversio,olurasunt enim quae substantiis singulis adhærescunt.Ab his igitur quæ cujuslibet substantiam comitantur argumenta duci solenl, aut ex toto, aut ex partibus, aut ex causis vel efficientibus, vel rnateria,vel naturali forma,vel fine, et est efficiens quædam causa quae movet!atque operatur, ut aliquid explicetur.Materia vero ex qua fit aliquid,vel nqua fit.Finis propter quod rit. Sunt etiam inter eos locos qui ex his sumuntur quae substantiam consequuntur, aut ab effectibus, aut a corruptionibus, aut ab usibus, aut præter hos|omnes a communiter accidentibus. Quae cum ita sint,eum prius locum qui a toto fit inspicinmus. Totum duobus modis dici soJet,aut ut genus, aut ut id quod integrum ex pluribus partibus constat.Et illud quidem quod ut genus totum est, hoc modo sæpe quaestionibus argumenta suppediat, ut si sit quæstio an justitia utilis sit,fil syllogismus: omnis virtus utilis est, justitia virtus est, justitia igitur utilis est.l:ic est quæstio de accidenti, id est an accidat justitiae utilitas.

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
