Latin
11 to 31
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 11-31
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum igitur locorum qui in ipso de quo agitur hærent,primum esse dixit a toto. Totum autem uniuscujusque rei ndiffinitione constat. Omnis enim diffinitio rei quam diffinit adæquaturj quod si una quæque res tota est (nibil enim integrum esse nisi totum pOlest),diffinitionc quoque to. tum esse necesse est, id est, quae totam rei quam diffinit substantiam claudat. Diffinitio vero est ora. tio quae uniuscujusque rei quidem esse designat. Ab hac ita ducitur argumentum ut sit quæstio,an arbores quoque sint animalia. Dicam: Animal est est substantia animata sensibilis; arbor non est sub. stantia animata sensibilisjconcludam: Non sunt igitur arbores animalia. Quæstio de genere. Maxima propositio: Unde diffinitio abest, inde illud quoque abesse quod diffinitur. Locus a diffinitione. Partes vero sUnl,quarum cocventu efficitur totum. Partes etiam vocanLur quæ dividunt totum,hæ autem ape. cies vel formae nuncupari solent. A quibus boc modo sumitur argumentum. Ab his quidem partibus,quarum conjunctione componitur totum boc modo, ut si sit dubitatio an sit anima corporea, partiemur animam velut his tribus partibus,quod vel vegatabilem,vel sensibilem, vel intelligibilem præstet, at ipsum neque vegetare,neque sentire, neque inteliigere corporale est. Cumque nulla sit pars animae corporalis, omnino anima corporalis non esse monstrata est. Quæstio de genera, id est, an anima corpori subjiciatur ut generi,argumentum a partibus. ,Maxima propositio: A quibus partes absunt,totum quoque abesse. Locus a partibus totum coajungentibus. Item ab Lis partibus quae totum dividunt hoc modo: sit in quæstione an anima secundum locum moveatur. Dicam motus secundum locum tres species sunt,crementum,diminutio,permutatio; anima vero neque crescit,neque minuitur, neque ab alio joco ad alium transit, non igitur movetur. Quæstio de accidente. Mdxima propositio, eadem quae superius,locus a partibus totum dividentibus.