# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 110-121

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 110 to 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/110

Locus est is qui in maxima propositione consistit: quae generi adsunt speciei adsunt.Hujus superior locus est a toto,id est a genere, virtus scilicet., quae justitiae genus est. Rursus sit quæstio an humanae res Providentia regantur, dicemus: si mundus Providentia regitur, homines autem partes mundi sunt, humanae igitur res Providentiareguntur.Quæstiode accidenti locus: quod toti convenit, id congruit et parti. Supremus locus a toto, id est ab integro quod partibus constat: id vero mundus est,qui hominibus totum est.A partibus etiam duobus modis argumenta nascuntur,aut enim a generis partibus quæ sunt species, aut ab integri,id est totius quae partes tantum proprio vocabulo nuncupatur, et de his quidem partibus quae species sunt hoc modo sit quæstio,an virtus mentis bene constituta? sit habitus. Quaestio est de rliffinitione, id est an habitus mentis bene constitutae sit virtutis diffinitio. Faciemus itaque a speciebus argumentationem sic: Si justitia,fortitudo, moderatio atque prudentia habitus mentis bene constitutæ sunt, haec autem quatuor virtuti veluti generi subjiciuntur. virtus ergo bene constitutae mentis est habitus,maxima propositio.Quod enim singulis partibus inest, id toti inesse necesse est. Argumentum vero a partibus, id est a generis partibus, quas speciesnuncupantur: justitiaenim,fortitudo, modestia, et prudentia virtutis species sunt, Item ab his partibus quae integri partes esse dicuntur; sit quaestio an sit utilis medicina, hæc in accidentis dubitatione constituta est,dicemus:si depelli morbos salutemque servari mederique vulneribus utile est, utilis. medicina est; at depelli morbos, servari salutem, mederique vulneribus utile est, utilis igitur medicina est. Saepe autem et una quælibet parsvalet.uL argumentationis firmitae constet,hoc modo,ut si de aliquo dubiteturansit liber factus;si eum vel censu, vet te8tamento,vel vindictamanumissum esse monstremus, liber factus ostensus esL,atque hae partes erant dandæ libertatis.Ut rursus si dubitetur an sit domus,quod eminus prospicitur, dicemus quoniam non est: nam vel tectum, vel parietes, vel fundamenta ei desunt, ab una rursus parte factum est argumentum.Licet autem non solum in substantiis, verum etiam in modo, in temporibus,in quantitatibus, in loco, totum partesque respicere.

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
