Latin
12 to 23
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 12-23
Unproofread scanNot analysed yet
substantiam. Syllogismorum vero alii prædicativi sunt, qui categorici vocantur, alii conditionales, quos hypotheticos dicimus. Et praedicativi quidem sunt, qui ex omnibus praedicativis propositionibus conneetuntur,ut is quem exempli gratia superius annotavi, omnibus enim praedicativis propositionibus texitur. Hypothetici vero sunt, quorum propositiones conditione nectuntur, ut hic:si diesest,lux est; est autem dies, lux igitur est; propositio enim prima conditionem tenet hane,quoniam ilademum lux est, si dies est. Atqueideosytlogismus hic hypotheticus, id est, conditionalis vocatur. lnductio vero est oratio perquam fit a particularibus ad universalia progressio,h00 modo: Si in regendis navibus non sorte, sed arte, eligitur gubernator; si in regendis equis auriga non sortis eventu, sed artis commendatione assumitur; si in administranda republica non sors principem faciL,sed peritia moderandi, similiaque in plurihus conquiruntur, quibus infertur, et in omni quoque re quam quisque regi atque administrari graviter volet,non sorte accommodat,sed arte rectorem. Vides igitur quomodo per singulas res currat oratio, ut ad universale perveniat. Nam cum non sorte regi, sed arte, navim, currum et rempublicam collegisset, quasi in caeteris quoque ita sese res habeat, quod universale erat concludit boc modo, in omnibus quoque rebus, non sorte ductum, sed arte principem debere præ poni. Sæpe autem multorum collecta par- Licularitas aliud quiddam particularedemonstrat,ut si quis sic dicat: Si neque navibus, neque curribus, neque agris sorte praeponuntur rectores, ne rebus quidem publicis rectores sorte ducendi sunt. Quod argumentationisgenus maxime solet esse probabile, etsi non aequam syllogismo habeat firmitatem. Syllogismus namque ab universalibus in particularia decurrit, esique in eo, si veris propositionibus contexatur, firma atque incommutabilis veritas. At in. ductio quidem babet maximam probabilitatem sed in. terdum veritatedeficit,ut in hac: Qui scit canerecantor est, et qui luctari luctator est, quique ædificare ædificator est.