# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 122-136

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 122 to 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/122

Id enim quod dicimus,sem per in tempore totum est.[d quod dicimus, aliquando in tempore pars est. Rursus si simpliciter aliquid proponamus,in modo totum est; si cum adjectione, aliqua pars fit modo. Item si omnia dicamus in quantitate,totum dicimus.Si aliquid a quantitate excerpsimus,quantitatis ponimus partem. Eodem modo et in loco quod ubique est, notum est quod alicubi, pars. Horum autem omnium haec communiter debentur exempla,a toto ad partem secundum tempus: si Deus semper est, et nunc est, a parte ad totum secundum modum, si anima aliquo modo movetur,et simpliciter movetur, movetur autem cum irascitur, universaliter igitur et simpliciter movetur. Rursum a toto ad partes in quantitate: si verus est Apollo in omnibus vates, verum erit Pyrrhum Romanos superare. Rursus in loco: si Deus ubique est, et hic igitur est.Sequitur locus qui nuncupatur a causis. Sunt vero plures causae quae vel principium motus praestant atque efficiunt,vel specierum formas subjectæ suscipunt, vel propter eas aliquid fit, vel quae cujuslibet for:na ost. Argumentum igitur ab efficiente causa, ut si quis justitiam naturalem velit 08tendere,dicat:congregatio hominum naturalis est, justitia vera congregatio hominum fecit,justitiaigiturnaturalis est. Quaestio de accidente. maxima propositio: quorum efficientes causæ sunt naturales, ipsa quoque sunt naturalia. Locus ab efficientibus causis:quod enim uniuscujusquecausaest,id eam rem efficit cujus est causa.Rursus si quis Mauros arma non habere con. tendat,dicet idcirco eos armis minime uti,quod his ferrum desit.Maxima proposto,u matera deest, et quod ex materia efficitur, desit.Locus a materia: utrumque vero,id est ab efficientibus atque mater, uno nomine a causa nuncupatur. tEque enim id quod efficit,atque id quod operantis actum suscipit, ejus rei quae efficitur causæ sunt.Rursus a fine, sit propositum sic,an justitia bona sit,fiat argumentatio tJIis: si beatum esse bonum est, et justitia bona est, hic enim est justitiae finis,ut si quis secundum justitiam vivat,ad beatitudinem perducatur.Maxima propositio:cujus finis bonus est,ipsum quoque bonum est.

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
