Latin
125 to 136
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 125-136
Unproofread scanNot analysed yet
Sed distant, quod in adjunctis nulla est necessitas; in accidentibus vero et consequentibus maxima; in adjunctis vero tempora nimium valent. Nam quod adjunctumest,id vel præcedererem solet, vel cum ea uno eodemque tempore esse, vel subsequi posterius. At in antecedentibus nibilhorum est, sed non habita temporis ratione mox ut fuerit antecedens, consequens esse necesse est, et si consequens non fuerit,antecedens necesse est interire. Acde M.Tullii locis sufficienter dictum est, nunc ad Themistii divisionem redeamus,utquomodo sibi superius digestae partitiones consentire possint breviter explicemus,ac primum quidem totius partitionis communiter differentias colligamus. Superior divisio docuit alios Themistii esse locos qui in ipsis terminis de quibus quaeritur insunt,aliosquiextrinsecus assumuntur, alios qui inter utrosque versantur,ut hic trina intelligatur divisio. At M. Tullii divisio locos bifariam ostendit: Alios enim neo ipso e quo agitur hærere proponit, alios extrinsecus assumi. Нic igituromnes eos locos,quos medios Themistius pl'oposuit,his applicuit atque conjunxit qui sunt in ipsis de quibus agitur terminis constituti, et communiter quidem talis divisionumestdifferentia,quæ clarius apparebit,si singula persequamur. Eos igitur loc08,qui positi sunt in terminis, de quibus in quaestione dubitatur, priore partitione Themistius,tum in substantia posuit,tumin substantiae consequentia. . In substantia eunt diffinitio, descriptio, nominis interpretatio. Substantiæ vero consequentia sunt genus,totum,species,pars, causa ef6- ciens,materia,forma,effectus, corruptio, finis, usus, communiter accidentia. Eos vero qui extrinsecus assumuntur,tum in judicio,tum in similitudine, tum in quantitatis comparatione,tum in oppositione,tum in proportione, tum in transumptione separavit. Quos vero inter utrosque posuit, hos in casibus et conjugatis et divisione constituit. Sed M. Tullius eos qui in ipso sunt de quo quæritur, tum ex toto, tum ex partibus ejus,tum ex nota,tum ex his rebus quae quodammodo affectæ sunt ad id de quo quasriturposuit. lpsa vero quae affecta suntmultifaria divisione partitus est,aolum vero judicium extriusecus apgregavit,pluresque partes eorum quae in divisione Themistii posita sunt su bstantiæconsequentia.