# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 145-155

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 145 to 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/145

secundum Cieeronem vero inter affecta numerata sunt,vel extrinsecus posita.Sunt enim adjuncta negotio, ipsi etiam aeque fidem faciunt quæstioni,affecta quodammodo ad id de quo quæritur,et respicientia negotium de quo agitur.Nam circumstantiae septem in attributis personae vel negotio numeratae sunt.Hae cum cæperint comparari,et quasi in relationem venire,siquidem ad se continens referatur,vel ad id quod continetur, fit aut species, aut genus. At si ad id refcratur quod ab eo longissime distet,contrarium ac si ad finem suum atque exitum referatur, eventus est. Eodem quoque modo ad majora, minora et paria comparantur. Atque omnino tales loci in his qua? sunt ad aliquid considerantur, nam majus et minus, aut simile, aut aeque magnum, aut disperatum accidit circumstantiis quæ in attributis negotio atque personas numeratae suut: ut dum ipsæ circumstantia? aliis comparantur, fiat ex his argumentum dicti factive quod in judicium trahitur. Distant autem a superioribus,quod superiores loci, vel facta continebant, vel factis ita adhærebant, ut separari non possint, ut locus, tempus, et cætera quæ gestum negotium non relinquunt; haec vero quae sunt adjuncta negotio non adhaerent ipsi negotio, sed accidunt circumstantiis, et tunc demum argumentum præstant, cum ad com parationem veniunt. Sumuntur vero argumenta non ex contrarietate, sed ex contrario, et non ex similitudine,:sed ex simili, ut appareat non ex relatione sumi argumentum, sed ex adjunctis negotio., et ea esse adjuncta negotio. quae sunt ad ipsum de quo agitur negotium affecta. Consecutio vera, quæ pars quarta est eorum quæ negotiis attributa sunt, neque in ipsis inest rebus quæ rerum substantiam non relinquiL", neque excomparatione repetitur,sed rem gestam vel antecedit, vel etiam consequitur.Alque hic totus locus extrinsecus est: primum enim in eo quaeritur id quod factum est,quo nomine appellari conveniat, in quo non de re,sed de vocabulo laboratur;

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
