# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 156-163

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 156 to 163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/156

qui deinde sint auctores ejus facti,et inventionis comprobatores,atque æmuli: id totum ex judicio,et quodam modo testimonio extrinsecus posito ad subsidium confluit argumenti; deinde et quae ejus'rei sit lex, consuetudo, pactio,judicium,sententia, artificium. Deinde quæritur si natura ejus venire vulgo soleailt, an insolenter et raro; utrum homines id sua auctoritate comprobare ac defendere in his consueverint,et caetera qua? factum aliquid similiter confestim aut intervallo soient consequi,quæ necesseest extrinsecus posita ad opinionem magis tendere quam ad ipsam j rerum naturam.Itaque in his quatuor licet negotiis attributa dividere, ut sint partim continentia cum ipso negotio,quæ t'acta esse superius dictum est;partim in gestione negotii,quæ non esse lacta,sed factis adhærentia dudum monstravimus;partim adjuncta negatio. Hæc (ut dictum est) partim in relatione ponuntur,partim gestum negotium consequuntur,horum fides extrinsecus sumitur.Ac de rhetoricis quidem locis sa,tis dictum est: nunc illud est explicandum,quæ sit his similitudo cum dialecticis, quaeve diversitas, quod cum idonee convenienterque monstravero,proposili operis explebitur intentio. Primo adeo ut in dialecticis locis (Picut Tbemistio placet) alii sunt qui in ipsis haerent de quibus quæritur,alii assumuntur extrinsecus,alii vero meinter utrosque locati sunt: sic in rhetoricis quoque locis,alii in personis atque negotio consistunt, de quibus ex adversa parte certatur,alii vero extrinsecus,ut hi qui gestum negotium consequuntur,alii vero medii.Quorum proximi quidem negotio sunt hi qui ex circumstantiis reliqui in gestione negotii considerantur.Ilti vera qui in adjunctis negotio collocantur,ipsi quoque inter medios locos positi sunt, quoniam negotium de quo agitur quadam affectione respiciunt; vel si quis ea quidem quae personis attributa sunt,vel quæ continentia sunt cum ipso negotio, vel quæ in gestione negotii conaiderantur,his similia locis dicat qui ab ipsis in dialectica trahuntur de quibus in quaestione dubitatur, consequentia vero negotium ponat extrinsecus, adjuncta vero mer utrumque constituat.

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
