# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 164-177

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 164 to 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/164

Ciceronis vero divisioni hoc modo fit similis.Nam ea quae continentia sunt cum ipso negotio,vel ea quae in gest:one negotii considerantur, in ipsis haerent de quibus quæritur; ea vero quae adjuncta sunt, inter affecta ponuntur; sed ea quae gestum negotium consequuntur, extrinsecus collacata sunt. Vel si quis ea quidem quae continentia sunt cum ipso negotio in ipsis haerere arbitretur, affecta vero esse ea quae sunt in gestione negotii vel adjuncta negotio, extrinsecus autem ea quae gestum negotium con sequuntur. Jam iIlæ perspicuas suut communitates, quod quidem ipsi pene in utrisque facultatibus versantur loci, utgenus, ut pars,utsimi- Iitudo, ut contrarium, ut majus ac minus.De communitatibus satis dictum est. Differentiae illa: sunt quod dialectici thesibus etiam apti sunt; rhetorici tantum ad hypotheses,id est, ad quaestiones informatas circumstantiis aSBurnuntur; nam sicut ipsæ facultates a semetipsis universalitate et particularitate distinctae sunt,ita etiam eorum loci ambitu ex contractionediscreti sunt. Nam dialecticorum major est ambitus,et quoniam prætercircumstantias sunt, quae singulares faciunt causas, non modo ad theses utiles sunt, verum etiam ad argumentaquæinbypothesibus posita sunt,eorumque locos qui ex circumstantiis constant claudunt atque ambiunt. Itaque fit ut semper exeat rhetor dialecticis locis, dialecticus suis possit esse contentus. Rhetor enim quoniam causas ex circumstantiis tractat, ex eisdem circumstantiis argumenta persumet, quae necesse est ab universalibus et simplicibus confirmari, qui sunt dialectici. Dialecticus vero qui prior est, posteriore non eget, nisi aliquando inciderit quaestio personæ, ut cum sit incidens dialectico ad probandam suam thesim causa circumstantiis inclusa, tum demum rhetoricis utatur locis. Itaque in dialecticis locis, si ita contingat, a genere argumenta sumuntur, id est psa generis natura. Sed in rhetoricis ab eo genere, quod illic genus est de quo agitur, nec a natura generis, sed a re generis, scilicet ipsa quæ genus est.

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
