# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 171-187

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 171 to 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/171

Hic autem locus distat ab eo qui a similibus ducitur. Ibi enim unaresunicl1ilibetalii comparatur.ln proportione vero non est similitudo rerum, sed quædam habitudinis comparatio.Quæstio de accidente. Maxima propositio: quod in unaquaque re evenit, id in ejus proportionali evenire necesse est. Locus a proportione. Es oppositis vero multiplex est locus. Quatuor enim sibimet opponuntur modis,aut enim ut contraria advetso seselococonstitutarespiciunt, aut ut privatio et habitus, aut ut relatio,aut ut affirmatio et negalio.Quorum discretiones in eo libro qui de Decem Prædicamentis scriptus est,commemoratae sunt, ab his hoc modo argumenta nascuntur. A contrariis, si quaeratur an sit virtutis proprium laudari,dicam minime,quia nec vitii quidem vituperari.Quæstio de proprio. Maxima propositio: contraria contrariis conveniunt. Locus ab oppositis, id est eA contrario.Rursus in quæstione sit positum,an proprium sitoculos habentium videre.Dicam non,eos namque qui vident,alios etiam caecos esse contingit.Nam in quibus est habitus,in eisdem etiam poterit esse privatio, et quod est proprium non potest a subjecto discedere. Et quon:am veniente cæcitate visus abscedit, non esse proprium habentium oculos videre convincitur., Quaestio de proprio, Maxima propositio: ubi privatio abesse potest,habitus proprium non est. Locus ab oppositis secundum habitum et privationem. Rursus sit quaestione propositum, an patris sit proprium procreatorem esse.Dicam recte videri,quiafilii est proprium procreatum esse:ut enim sese habet pater ad filium, ita procreator ad procreatum. Quaestio de proprio. Maxima propositio: oppositorum ad se relatorum propria, et ipsa ad se referuntur. Locus a relativis oppositis.Item sit in quaestione propositum an sit animalis proprium moveri.Negetur,quia nec inanimati quidem est proprium non moveri. Quaestio de proprio. Maxima propositio: oppositorum opposita propria esse oportere.

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
