Latin
178 to 193
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 178-193
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut progrediatur, ratio exea pendet, quod natura generis ante praecognita est utsi dubitetur an fuerit aliquis ebrius, dicitur, si refellere velimus, non fuisse, quoniam nullam eo luxuries antecesserit. Idcirco nimirum, quia cum luxuries ebrietatis quasi quoddam genus sit, cum Juxuries nulla fuerit, nec ebrietas quidem fuit. Sed hoc pendet ex altero. Cum enim luxuries non fuit, ebrietas esse non potuit. Ex: natura generis demonstratur, quod dialectica ratio subministrat. Unde enim genus abest, inde etiam spectes abesse necesse est, quoniam genus species non relinquit; et de similibus quidem, et de contrariis eodem modo, in quibus maxima est dissimilitudo inter rhetoricos ac dialecticos locos. Dialectica enim ex ipsis qualitatibus, rhetorica ex qualitate susci. pientibus rebus argumenta vestigat. Ut dialecticus ex genere, id est ex ipsa generis natura, rhetor ex ea re quae genus est; dialecticus ex similitudine, rhetor ex simili, id est ex ea re quae similitudinem cepit. Eodem modo ille ex contrarietate, hic contraria. Omnibus igiturquxsuperius proposuimus expeditis, illud arbitror apponendum quod M. Tullius Topica quae ad C. Trebatium peritum juris edidit, non eo modo quo de ipsis disputari possit disseruit, sed quemadmodum rhetoricae facultatis argumenta ducerentur, quod in hiscommentariisdiligentiusexpedivimus qui a nobis in ejusdem Ciceronis Topica conscripti sunt. Quo autem modo de his dialecticis rationibus disputetur, nhis commentariis quos in Aristotelis Topica a nobis translata; conscripsimus expeditum est.