# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 188-198

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 188 to 198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/188

Locus ab oppositis secundum affirmationem et negationem.Moveri enim et non moveri secundum affirmationem et negationem sibimet opponuntur. Ex transumptione ho" modo fit, cum ex his terminis in quibus quæstio constituta est, ad aliud quiddam not:us dubitatio transfertur, et ex ejus probatione ea quae in quaestione posita sunt confirmantur, ut Socrates cum quid possetin uno quoquejustilia quæreret,omnem tractatum ad reipublicæ transluJit magnitudinem, atque ex eo quod illic efficeret,in singulis etiam valere confirmavit. Qui locus a toto forsitan esse videbitur. Sed quoniam non inbæret his de quibus proponitur lerminis,sed exlra posita res hoc tantum quia notiorvidetur,assumi tur,idcirco ex transump-, tionelocus hicconvenientivocabulo nuncupatusest. Fit vero haec transumptio et in nomine quoties ab obscuro vocabulo ad notiusargumentatotrans'ertur boc modo,ut si quaeratur an pbilosophus invideat, sitque incognitum quid philosophi significet nomen. Dicemusad vocabulum,transferentes notius non invidere, quia sapiens sit. Notius vero est sapientis vocabulum quam philosopbi.Ac de his quidem locis qui extrinsecus assumuntur,liquide dictum est, nunc de mediis disputabitur.Medii autpm loci sumuntur vel ex casu,vel ex conjugatis, vel ex divisione nascentes. Casus est alicujus nominis principalis inflexio in adverbium, ut a justitia inflectitur juste. Casusigilurestajustitia id quod dicimusjuste.Conjugata vero dicuntur qua? ab eodem diverso modo deducta fluxerunt, ut ajustitiajustum,justus.Hæc igitur inter se et cum ipsa justitia conjugata rlicuntur,ex qui busomnibus in promptu sunt argumenta. Nam si id quod juste est bonum est,et quod justum est bonum est.et si qui justus est bonus est, etjustitia bona est.Hæc igitur secundum proprii nominis similitudinem consequuntur.Medii veroloci appellantur,quoniam si dejustitiaquæritur, et acasu vel a conjugatis argumenta ducuntur neque ab ipsa substantia proprie neque conjuncte,neque abiis quae sunt extrinsecus posita videntur trahi,sed ex ipso.

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
