# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 24-37

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 24 to 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/24

Quibus multis simili ratione collectis inferri potest, qui scit igitur malum malus est, quod non procedit. Mali quippe notitia deesse bono non potest, virtus enim sese diligit et aspernatur contraria, nec vitare vitium nisi cognitum queal.His igitur duobus velut principiis et generibus argumentandi, duo quidem alii deprehenduntur argumentationis modi,unus quidem syllogismo,alter vero inductioni suppositus; in quibus quidem promptum sitconsiderare quod ille quidem a syllogismo, ille vero ab inductione ducat exordium, non tamen aut hic syllo. gismum, aut ille impleat inductionem. Hi autem sunt enthymema atque exemplum. Enthymema quippe est imperfectus syllogismus, id est oratio in qua non omnibus antea propositionibus constitutis nertur festinata conclusio, ut si quis ita dicat:homo animal est, substantia igitur est. Praetermisit enim alteram propositionem qua proponitur,omne animal est subtantia.Ergo quoniam enthymema ab uuiversalibus ad particularia probandacontendit, quasi simile syllogismo est; quod vero non omnibus quæ conveniunt syllogismo u Litu propositionibus,a sy llogismi ratione discedit,atque ideo imperfectus vocatus est syllogismus.Exemplum quoqueinductioni simili ratione copulatur et ab ea dissidet. Est enim exemplum quod per particulare propositum, particulare quoddam contendit ostendere hoc modo: Oportet a Tullio consule necari Catilinam, cum a Scipione Gracchus fuerit interemptus. Approbatum estenim Catilinam a Cicerone debere perimi, quod a Scipione Gracchus fuerit occisus. Quae utraque particularia esse ac non universalia singularium designat interpositio personarum. Quoniam igitur ex parte pars approbatur,quasi inductionis similitudinem tenet id quod exemplum vocamus. Quod vero non plures quibus id efficiat, colligit partes, abinductione discedit.Ita igiturduæ suntargumentandispecies principales,una quae dicitur syllogismus,aitera quae vacatur inductio.Sub his autem velut ex his manantia enthymema atque exemplum. Quæ quidem omniaex syllogismo ducuntur, et ex syllogismo vires accipiunt;

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
