# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 38-52

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 38 to 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/38

sive enim sit enthymema, sive inductio,sive exemplum, ex syllogismo vires quam maxime fidem capit,quod in Prioribus Resolutoriis,quæ Ab Aristot.e!e transtulimus, demonstratum est. Quocirca satis est de syllogismo disserere,quasi principali et cæleras argumentationis species continente. Restat nunc quid sit locus aperire. Locus namque est (ut Ai. Tullio placet) sedes argumenti.Cujus cliffinitionisquæ sitvis,paucis absolvam.Argumenti enim sedes partim propositio maxima intelligi potest, partim maximae propositionis differenti:,. Nam cum sint aliae propositiones qlJæ cum per se notæ siat, tum nihil ulterius habeant quo demonstrentur,atque hæ maximæ et principales vocentur, sintque aliae quarumfidem primae ac maximas suppleant propositiones, necesse est ut omnium quae dubitantur, illae antiquissimam teneant probationem, quae ita aliis facere fidem possunt, ut ipsis nihil notius queat inveniri. Nam si argumentum est quod rei dubiae facit fidem,idquenotius ac probabilius esse oportet quam illud est quod probatur, necesse est ut argumentis omnibus illa maxima ndem tribuant,quæ ita per se nota sunt, ut aliena probatione non egeant. Sed hujusmodi propositio aliquoties quidem intraambitum argumenti continetur, aliquoties vero extra posita argumenti vires supplet ac perficit.Exemplum quidem est ejus argumenti, quod maximam propositionem tenet hujusmodi. Si enim quaestio an melius sit regnum consulatu,ita igitur dicemus: Regnum diuturnius estquam consulatus,cum utrumque sit bonum; at vero quod diuturnius est bonum eo quod est parvi temporis melius est; regnum igitur melius est quam consulatus. Huicigiturargumentationi maxima propoeitio, id est locus insertus est, illa scilicet, diuturniora bona sunt melioris meriti quam ea quae parvi sunt temporis. Hoc enim ita notum est,ut extrinsecus probatione non egeat. et ipsum aliis possit esse probatio. Atque ideo hæc propositio totam continet probationem,et cum inde nascitur argumentum,recte locus,id est argumenti sedes vocatur.

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
