# De Differentiis Topicis Libri Quatuor 68-80

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, 68 to 80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/68

Sed nos haec a M. Tullio sumpsisse sufficiat. Ad aliud enim tota operis festinat intentio. De quibus omnibus hoc inspiciendum est modo. M. enim Tullius causarum partes constitutiones esse demonstrat eo loco quo contra Hermagoram nititur, dicens, quod si generis caus;e partes non possunt recte putari, multo minus rectae [F.recte]partis causae partes putabuntur,Pars autem caus'P constitutio omnis est, partes causae constitutiones esse designans. Quare de re multa quaestio est, quomodo enim partes esse putabantur causæ. Si enim ita partes, ut species quomodo fieri potest ut in una causa plures constitutiones sint?Nam species sibi invicem impermistae sunt. At veniunt in causam plurimae constitutiones, non sunt igitur partes causarum velut species status.Illud quoque quod nulla species aliam sibi oppositam speciem ad substantiam juvat, constitutio vero constitutionem confirrnat ad fidem. Nec vero fieri potest ut itasintcausarum quasi totius partes, nWlum enim compositum ex una parte totum atque integrum esse potest. Ac in causa constitutio una idonea estconstituere causam.Quod igitur est dicendum, patet via rationi.Neque enim causae ejus pars dicitur esse constitutio, quae in controversiam venit et quam status constituit, cum praesertim qui additur ad causam status, una jam constitutione firmata, non sit principalis,sed accidens,atque in uno negotio tot eveniant controversias quod sunt constitutiones, sed quot controversiae tot causæ.Et licet eas unum eontineat negotium, causae tamen impermistae sibimet variantur:ut qui juvenem de lupanari exeuntem vidit, paulo post de eodem loco uxorem suam vidit egressam, accusatjuvenem adulterii:hic unum negetium, hoc quod vertitur est, causae autem dux: una conjecturalis, si neget se fecisse; altera diffinitiva, si in lu panari concubitum dicat non posse adulterium putari. Sed neque neganti pars est ejusdem controversiæ conjecturalis status, neque diffinienti diffinilio;totam enim continetcausarn.Causam autem voco non generalitersed controversiam aliqua constitutione formatam.

---

Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml.
