Latin
70 to 86
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 70-86
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ideo pauciores esse deprehenduntur hi loci qui in differentiis positi sunt, quam propositiones ipsae quarum suntdifferentiæ. Omnia enim quae universaliora sunt,pauciora semper esse contingit. Et ideo facile sub scientiam cadere passu nt, quorum tam multus numerus non est, ut cito a memoria discentis elabantur. Quae vero sunt hae differentiæ melius divisione produruntur. In prædicativis autem quæstionibus unus qu idem subjectus terminu dicitur,aliusprædicatus. Nil quippe in prædicativis quæstionibm aliud quæritur nisi an sub,jeclo prædicatus inhæreat. Quod si inesse constiterit,qnæritur itane insit, ut genus, aut accidens, aut ut proprium, aut ut diffinitio. Nam si ostenditur non inesse, de quæstione nihil relinquitur. Nam quod non inest, omnino nec ut accidens, nec ut diffiniliu. nec ut genus, nec ut proprium inesse potest. Quod si inesse constiterit, restat quæstio, quisnam modus sit de quatuor inhaerendi. Solum vero inesse ad accidens maxime pertinet, nam cum neque ut genus, neque ut difHnitio, neque ut proprium inest,sed inest tamen, ut accidens inesse necesse est. Quæ cum ita sint,eorum locorum quos in maximarum propositionum differentia constituimus facienda divisio est. Per singula vero quaeque currentibus manifestius apparebit exemplo, quod maximae propositiones a suis diSerentiis distent. Etenim quaestiones, argumenta, propositiones maximas ac principales,locos,earumque differenLias, per unumquodque dabimus exemplum. Omnes igitur loci, id est maximarum differentiæ propositionum, aut ab his ducantur necesse est terminis qui in quaestione sunt poaiti,prædicato scilicetatque subjecto,aut extrinsecus assumantur, aut horum medii qui inter utrosque versantur. Eorum vero locorum qui ab bis ducuntur terminis de quibus in quaestione dubitatur, duplex est modus: unus quidem ab eorum substantia, alter vero at. bis quae substantiam eorum consequuntur. Hi vero qui substantiam sunt, in sola diffinitione consistunt.