Latin
97 to 115
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 97-115
Unproofread scanNot analysed yet
dis exordium, narratio, et cætera. Sed cum instrumentum venerit in civilem quæstionem,operam quoque suamsimul infert; docebitigitur ae persuadebitin omni constitutione. Sed haec per se venire non poterunt, nisi sit qui haec moveat velut artifex atque architectus. Hic autem est orator, qui cum ad causam accesserit, faciet officium suum; bene igitur dicet in omni genere causarum,et in umni constiLutione, faciet etiam finem, tum ut bene dixerit in omni constitutione, tum ut persuaserit. De singulis igitur nunc quidem in commune tractavimus. De uno quoque vero separatim post,si erit commodum,disseremus. Atque hæc bactenus. Nunc de inventione tractandum est. Etenim prius quidem dialecticos dedimus, nunc rhetoricos promimus locos,quos ex attributis personæ ac negotio venire necesse est. Persona est, quæ in judicium vacatur, cujus dictum aliquod factumve reprehenditur. Negotium factum dictumve personæ, propter quod in judicium vocatur. Itaque in his duobus omnis locorum partitio constituta est: quæ enim habent reprehensionis occasionem,eadem nisi omnino ad inexcusabilem partem vergunt, defensionis copiam subministrant:ex eisdem enim locis omnis accusatio defensioqne consistit. Hi igitur persona injudicium vocatur,neque factum dictumve ullum reprehenditur, causa esse non poterit. Nec vero factum dictumve aliquod in judicium proferri potest, si persona non exstetjitaque in his duobus omnis judiciorum ratio versatur, in persona scilicet atque negotio. Sed (ut dictum est) persona est quae in judicium vacatur, negotium factum dictumve personæ, propter quod reus statuitur; persona igitur et negotium suggerere argumenta non possunt. De ipsis enim quaestio est. De quibus antem dubitatur, ea dubitationi facere fidem nequeunt. Argumentum vero erat ratio rei dubiæ faciens fidem; faciunt autem negotio fidem, ea quae sunt personis ac negotiis attributa. Ac si quando persona negotio faciat fidem, veluti si credatur contra rempublicam sensisse Catilinam, quoniam persona et vitiorum turpitudine denotata, tunc non in eo quod persona est et in judicium VQcatur fidem negotio facit, sed in eo quod ex attri" butis personæ quamdam suscipit qualitatem. Sed ut rerum ordo clarius colliquescat, de circumstantiis arbitror esse dicendum. Circumstantiæ sunt quæ convenientes substanLia m quaestionis effici unt. Nisi enim sit qui fecerit, et quid fecerit, causaque cur fecerit, locus, tempusque quo fecerit,modus etiam facultatesque si desunt, causa non stabit.