Latin
1.1 to 1.17
Boethius, De Disciplina Scholarum 1.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem indiscrete impotens septennis infantia ducitur ad imbuendum cavendum est ne membrorum indecens sit dispositio, ut pote integralium,et aeris intemperies, ut pote costringentis hiemis obtusitas, et comburentis ætatis prolunditas periculi generet incrementum. Legitur enim Timot hei filium lepra incumbente, castratum, loripedem, gibbo tumentem, doctrinæ mancipatum, pleheiam exstitisse abjectionem suorumque sociorum detractionem ridiculosam. Similiter prætorissu burbani filium canicula instigante litteris vidimus mancipatum, cum autem solita non gauderet umbrella, propria virtute destitutus, ietericiæ pœna permollitus, vitalibus tandem spiritibus alternatus, lymphatico morbo occubuit. Ecce quantum difficultatis membrorum indecens indispositio, et aeris intemperies teneritati puerili contulerunt. Cibariorum autem mediocris sit facultas; Potus autem sit tennis ejusdemque parcitas; Vestium autem similiter absit penuria. Imprimis igitur figurarum elementa repræsentantium imprimenda est dilectio, conjungendarumque litterarum non parum artificiosa conjunctio. Nec tali laborioso certamini multum est insistendum,nec vito, ut Servio placet. abeundum, quoniam si visus est ut multis promptior, in aliis reperitur tunc et habilior. Secundum laboriosi certaminis stat ædificium, in Probi Didimique traditionibus, nec non aliorum philosophorum quos venerabilis commendat auctoritas. Animadvertendum est autem inhujusmodi ut fideli resolutioni subjaceat lata traditio, et a discentibus idioma verbo tenus explicatum sit, fundamenti evim tenacitatem in Lis uportet consistere. Nec menstruoso saltu Phœbes abeundum est, nec solari cursu tantum confirmandum, sed expleto Mercurii intervallo, eodemque fere duplicato diligenter immorandum. Diligentiam enim cujuslibet operis obtusilas permollitur. Senocæ traditio, inexpletio Lucati, Virgilii prolixitas, et Statii urbanitas, dura Flacci translatio, durior Persii editio, Martiani non indigna læsio, Nasonis discretio, sunt indaganda memorialique cellulæ commendanda. Cæterurumque philosophorum (prout ingenii suppetitcapacitas) non sub silentio est prætereunda moralitas, ut sic sententiosa dictaminis vigeat serenitas, et metrorum floreat jucunditas. O quam Tullii venerabilis facundia summis desideriis est collocanda Cavendum autem in hujusmodi ne contingat ut Lotario contigebat, ipse enim triginta annis ignorantiam suam prædictorum philosophorum in gymnasiis tradidit imbuendam. Cum vero dies ut præesset mediocribus advenisset, cujus uxor esset Æneas dubitasse se diutus asserebat, quem in hemistichiorum Virgilii serenitate invenisset. Requisitusque a quodam suorum discipulorum qualiter primam hujus dictionis syllabam magister vertere versu posset, respondit absurdum esse tanti nominis primam syllabam abbreviari, sed potius acuto accentu pronuntiari, Ecce quantum duræ cervicis obtusitas perdidit temporis et expensæ, Completo autem non indebite hujusmodi gymnasii rudjmeato, ad majoris inquisitionis scientiæ, limina procedendum est.