# De Disciplina Scholarum 1

Boethius, De Disciplina Scholarum, Prooemium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/1

Vestra novit intentio de Scholarium Disciplina compendiosum postulare tractatuæ, utinam a spiritus mei parvitate, prout facultas suppedit, ingeniique declivitas, ærum narumque tenacitas, amicis vestris, o Martiane, petitionibus tentabo acquiescere. Et licet duplici genere commentorum sim impeditus, non tamen omnino diversorum, in quasdam Aristotelis necnon aliorum philosophorum editiones, proprioque attenuatus studio,et inhumani regis Gothorum cruciatu corrosus,philosophico me præveniente consolatu,extremaque profundaeTrinitatis perspicatione permollitus.Quid enim gymnasiorum exercitu lucidius quam in artificiali et naturali progressione debita cognitio.et quam virium intelligentiæ gradualis exhibitio! Eloquentiæ enim partes decenti artificialium et naturalium processu,et perspicua intelligentiæ comprehensione novimus stabiliri.Imprimis ergo prima scilicet puerorum oblectamenta sunt prælibanda. Secundo videlicet qualiter adultorum elatio magistratui subjicienda, sit,et disciplinæ connectenda. Tertio de corum elatione reprimenda, exemplorum commendatione distincte exponendo, Quarto de scholarium sagaci provisione eorumque gradualistatione.Quinto qualiter scholarium venerabilis acsiocera devotio ad magisterum proferenda sit. Sexto de magistratuum norma trinaque divisisione statuque erga subditos modoque docendi præcognito. Hæc autem ad intelligentiæ cognilionem suscepimus peragenda, pristinum modum traclandi fere omittentes, nunquam leviori stylo perusi, quoniam in majori parte pro rudibus informandis est exsecutio,et tanto levior dilucidandi debet esse translatio.

---

Boethius, De Disciplina Scholarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1040/tmp1040/tmp1040.tmp1040.opp-lat1.xml.
