# De Disciplina Scholarum 2.1-16

Boethius, De Disciplina Scholarum, 2.1 to 2.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/2.1

Visis autem scholarium rudimentis et virtutum incrementis, nunc de eorum subjectione erga magistros breviter est ordiendum, quoniam qui se non novit subjici,nan noscat se magistrari Miserum est enim eum fore magistrum qui nunquam se novitesse discipulum. Debet autem discipuli subjectio in tribus consistere, scilicet in attentione, benevolentia et docilitate.Attentus,inquam, exercitio, docilis ingenio, benevolus animo. Attentus,inquam ad audiendum, docilis ad intelligendum, benevolus ad retinendum. Ista vero tria ad perfectionem concurrunt permutati. Non sit autam scholaris dyscolus. Dicitur enim dyscolus quasi a schola divisus. Schola enim Græce, dicitur vacatio Latine; inde dyscolus; quasi vocatione divisus. Dyscolus autem dicitur ille qui discurrit per vicos, et plateas,et tabernas,et meretricum cellulas, per publica spectacula, per pompas et choreas, et per comessationes, et per publicas cœnas, et hoc vagis oculis, et effrena lingna, petulanti animo, vultu incomposito,omnibus his -schola post ponitur. Quodam vero tempore cum causa sanitatis recuperandæ,et ob aeris intemperiem ritusque Gallorum facetos matronarumque pios affatus, nos ad Galliam transtulissemus, multos dyscolos, ut meminimus, visu percepimus incivitate Julii Cæsaris quæ Lutetia Parisiorum dicebatur.Multos autem artes mendicare prospeximus, nullis eis pocula philosophiæ administrantibus, flavosque Britones studii pretio Romam commeantes graviter indoluimus, quia Atheniensium scintillulis minime pascebantur. Tandem autem Gallica lingua Græcari incœperunt Quod si aliquid aliud quam tortuosa volumina Lucretii in partibus suis invenissent, consilio nostro non tantum operis perdidissent.Germanici furoris paucos inspeximu intitulari Magicæ autem delusionis arte de Iberia multos vidimus magistrari. De nostris autem lippientibus patet et. convulsis oculis Sed hæc hactenus de dyscolo sufficiant. Ne sit autem discipulus violentus erga magistrum. Violentiæ autem Albinus Albei filius procedat in exemplum, qui cum esset filius dilectionis, magis vero infelicitatis præcursor, magistro suo Grillo quandoque balbutienti manus injecit sceleratas, ac canitiem ejus venerabilem fœdo pedum maculavit accessu.Quæ tanti sceleris causa fuit, quia ad primam acris impressionem totam nequivit comprehendere constitutionem Proh de decus, proh fit infelicis discipuli in felicitatis accessus I Tam scelerato Nero gaudeat hærede,tam coinquinato Anetus successore.

---

Boethius, De Disciplina Scholarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1040/tmp1040/tmp1040.tmp1040.opp-lat1.xml.
