Latin
2.17 to 2.29
Boethius, De Disciplina Scholarum 2.17-29
Unproofread scanNot analysed yet
Grillus vero cum Socrate, Senecæ gaudeat appelitu. Non est ergo dignus scientiæ qui scientiæ insurgit præceptori. Luxuriæ fervore studeat se discipulus alienare. Quam triplici satirici partitione diviserunt: quamdam in ornatu vestium dicentes consistere,aliam in coitu, tertiam vero gulositatis assistricem. Cujuslibet vero rabie feculenta frequenter novimus laborare subjectos. Contumelioso coitus appetitu sanguineum Lucretii filium, Zenonisque discipulum tota Roma flevit inviscatum, qui tamen clarissimis ortus fuit natalibus, quantitatis proceræ et sanguineæ qualitatis, miræ siquidem eloquentiæ, perspicacis ingenii, sed quotidianis et ultra debitum nuptiis gaudebat, patre pœnam delerente, patrimonium enim parentumque, census illicite consumebat, cunctisque zelotypis eminebat. Aleis autem meretricum cellulis semper inhiabat. Proprio autem adhuc non destitutus prurtu,postea a parentibus ejectus, tandem ab amicis et consortibus destitutus, a creditoribus undique fatigos, notis et ignotis furtim studuit assistere, crucis ab angustiis a patre creberrime redemptus ultimo tamen parentis pecunia redimi non potuit. Cruci ergo adductus eumdem ad sevenire lacrymis compellebat, osculumque voce querula petebat. Pietatis autem motio ad filli petitionem patrem erexit, erectique filius nasum morsu secuit acutissimo dicens: Quare a meis primis erroribus incastigatus evasi? Utquid magistri mei documentis non obedivi, sociosque meos contempsi? Filii patrem necesse est indulgere castigationi, magistrumque discipuli mores informare. Ecce quantum detestabilis est meretricum incursus Est autem meretrix nonaria inferni janua, via iniquitatis, scorpionis percussio,viscarium scelerum, puteus interitus, et si qua alterius luxuriæ ignominia,species quælibet alia gravior scecelere deteriorque. Interitus autem Hyacinthinus cunctis patet et Jovinus. Et alibi meretricis labia favum distillant, sed absinthium ejus novissima subministrant. Comessationibus et ebrietatibus secunda species luxuriæ dotata, permutatim tanquam causa ad causalum cum prædicta gaudet sustineri. Propter coitum enim fit ebrietas relative, necnon et cæterorum vitiorum genera. Vinum autem modice sumptum intellectui videtur conferre acumen, non autem modice sumptum rationem perturbat, intellectum hebetat, memoriam enervat, oblivionem immittit, errorem infundit, ad ignorantiam perducit.