Latin
4.16 to 4.28
Boethius, De Disciplina Scholarum 4.16-28
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem discipulus magistro suo semper, ut necessarium est, nequeat exhibere præsentiam. ,tum propter mansionis distantiam, tum propter alterius rei causam, dictatas semper lateri suo habeat promptiores schedulas de quibus diligenter imprimat quod conscientiæ propriæ noverit intimatum, ejusque explicite inquirat dubitatum. Cum autem indiscrepans conveniensque adfuerit connexio commensalium annua, vel citior secundum propositum commorandi voluntas, salis, lignorumque in æstate fragmenta, autumnoque copiam vindemiæ in messe trituram, in Capricorno congeriem carnium conferat. O quam proficiens est sanitatique consentaneum secundum facultatem in unum componere, ne artocopi mucore anxionarius anhelitum infirmet, et vini insipidi acor cordis secreta confundat, carnium lanistæ rancor, salisque tritura fetor inclusus intest ina corrumpat, lignorumque defectus membra contrahat, et quod deterius est, ne assiduis incursibus ingrassetur anxionarius! Magna vero discipuli estcommoditas, prout facultas suppetit,magistratui necessaria exbibere,ne dum ejus inhiat exsecutioni, rerum venalium indulgeat comparationi. O quam absurdum est magistratus egestas! Lotricum autem vetularum remotio summopere est appretianda,earumque accessus quanto rarior tanto salubrior, ne dum venerit suggerat aliquid inquinatum, vel mancipio aliquid extrahat permollito. Quoniam mancipiorum rare inventur clementia, rariorque in agonia constantia reperitur. Væ seducenti mancipio in quo plenarie confidit duminantis dilectio! Quid est tali fœdius et quid tanto scelore gravius? Hospitium mundum, supellex munda et thorax dealhatus,mancipii prudentia rerum exitus considerantis, sedulitati dominicæ semper assistentis, decenti vultu sunt componenda. Quid mancipio subtrahente fœdius? Cunctos terreat infelix Elimax, ab elimando dictus, nomen ex re contrahens, qui cum Nicostrati munera suscepisset, primo ei vultu servivit blandiori,omnia ad nutum administrans, fidelisque per omnia existens, fideliorem se promittens, uidquid Nicostrati fidelitas possedit ipsius commissum est infidelitati. Quid plura? cum neqissimi Elimacis infelix providentia cuncta vidisset sibi suppeditari, carnium alimenta, pisciumque fomenta, cæterarum rerum venahum commercia, cuncta in dupto quam essent appretiata dominicis auribus intimabat,sicque totius substaotiæ exhausit incrementa, Nicostratumque in summam traxit egestatem, et creditorum diuturnam exclamationem Qua nihil amarius menti imprimitur Væ creditoris insanlei!