Latin
4.64 to 4.68
Boethius, De Disciplina Scholarum 4.64-68
Unproofread scanNot analysed yet
Tenacitatis industriæ rudimento adustioni domesticæ succurrendum est, ne mutuatæ pecuniæ diligentia bilem infundas, alterius eam vel rei afflictus casum conterat, quidquid sub his fiat,caute conferendum est ne pusilla rerum tenacitas vultum ruboris judicio in posterum obstipet, tabulata enim plerumque fortia unius scintillulæ Lesione ruere dignoscuntur. Quid de Calvo milite luce sapientiæ prædito senserit canities cognoscatur, qui, primævo militiæ flore transitum faciendo, latenter sub Birrho amphoram quamdam secum detulit, mancipiique gratiæ commendavit, statuque levi per mutato alterius vicem elegit cohortis, de ollaque fictili cocum convenit. Rixæ rancorisque fremo dissoluto, indigne cocus rancorem perferens canitiem fictili percussit,quæ licet postmodum hedera decorata esse, nullus tamen de cætero succi connexui pristinum statum potuit revocare Jæsionem, ex incursu fictilis proba simulque stirpi contrahendo. Sit ergo tuta paupertatis facultas, munda, parvoque contenta, incursus viriliter perferens ad summa semper anhelans, omnibus obediens Et sit prompta famulatui, et ad loquendum tarda, fidelis in obsequio, integra amore, dulcisque colloquio,cardis tumorositste carena,quoniam ejus oppositum cum eo commorari non appretiatur. Licet enim a multis destituitur laboris retributio,tamen ab aliquo promerebitur favoris adoptio. Nonne in modico plerumque lapsu contingit, quod anno nequit produci circulo? Adulatoris officio, delatorisque consortio, pro loco negotioque temporis exterminatis.