Latin
6.48 to 6.60
Boethius, De Disciplina Scholarum 6.48-60
Unproofread scanNot analysed yet
Honestati enim consentaneum est ut secreta rimando solitarius magister existat magis quam libellos extrahendo cunctis præsentiam suam exhibeat: nonne detractionis filius magistri sedulitatem libros extrahentem aspiciens, quidin quantum utique meditaretur? Si vero primævo tempore magistrantis diligentia copiam discentium non habuerit, idcirco non tepescat, nec spe deposita evanescat, sed tanto acrius studiis insistat, seque in conflictu strenue præbeat,ut sic licet cum paucis honorem contingat. Paucorum enim consortio multos delinitos profunditatis. studio vigente frequenter vidimus strenue intitulari. Nonne Theophrastus subtilitatis artifex paucorum suffultus ornatu, spe defraudatus regendi, curam objecit, quod tamen inconsulte egit? consultius enim egisset si se studii observantiæ commendabilem exhibuisset. Muneribus tamen magistri Leontinidiscretio multorum sibi acquisivit consortinm. Pulchrius enim sic egere censuit quam discentium cœtu destitui Pietatis vero ambitu scholarium rector delinitus, discipulorum corda paupertate degentium studioseque discentium mulcere tenelur, videlicet cibari is,calceis, vestibus saltem tritis, si facultas suppetit, cæterisque donatis subveniat, consilioque, ut decet, concitativo. Quæ enim præclarior natura quæve suavior quam veris scholaribus erogatio? Præclarius est enim confovere scholarem his in quibus est minima donantis? exhibitio, maxima vero pauperis recipientis promptitudo, quam histrionum et meretricum detestabiles incursus deliniri. Nubila licet quandoque fortuna existat, non tamen magistrantis cura desperet,sed semper curialiter se regendo incursus viriliter perferat, dulcius exspectando. Proh Coriandi pudenda transactio! Si autem ob festivi temporis impulsum deliciarum loca visitare placuerit, semper cœtus sui nobiliores,formaque eminentiores, docentis secum habeat discretio, ne quasi destitutus solatio a multis videatur, vel ne in periculum excitetur. Maronis saltus felicium discipulorum privari cœtu indoluit. Licet autem in scholis rigidus existere debeat,tamen ingressu salutando devotus permaneat, in sermone jucundus transmigrantibus, comes alludentibus fidelis admonitu commorantibus, castitate cautus affinibus, ne suspirantis nasi fetorem si quis adfuerit, amicabilis ebibat affinitas.