# De Divisione 1-11

Boethius, De Divisione, 1 to 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/1

Quam magnos studiosis afferat fructus scientia dividend i,qua'IJque apud peripateticamdisciplinam, semper hæc fuerit in honore notitia,docet et Andronici, diligentissimi senis, de divisione liber editus, et hic idem a Plotino gravissimo philosopho comprobatus,et in libri Platonis,qui Sophistes inscribitur,commentariis a Porphyrio repetitus, et ab eodem per hanc,introduclionis laudata in Categorias utilitas.Dicit enim fore necessarium generis,speciei differentiae proprii, accidentisque peritiam, cum propter alia multajtum propter utilitatem quae est maxima partiendi.Quare quoniam maximus usus est facillimaque doctrina,ego quoque id,sicutpleraque omnia, Romar.is auribus tradens,introductionismodo,habitaque in eamdemrem,et competentisubtilique tractatione,et moderata brevitate,perscripsi,ut nec anxietas decisas orationis, et non perfectse sententiæ,legentium mentibus ingeratur;nec putetsupervacuam loquacitatem harum reruminexperiens, rudis, insolensque novi, audientium mentes habere; nec ullus livor,id quod et arduum est natura, et ignotum nostris; nobis autem magno et labore,et legentium utilitate digestum,obliquismorsibusobtrectationis obfuscet jdentque potius viam studiis, nunc ignoscendo, nunc etiam comprobando,lluam frena bonis artibus stringant,dum quidquid novum est impudenti obstinatione repudiant.Quis enim non videat plurimum ad bonarum artium valere defectum si apud mentes hominum nunquam sit desperatio displicendi? Sed haec hactenus. Nunc divisionis ipsius nomen dividendum est,et secundum unumquodque vocabulum uniuscujusque propositi proprietate partesque tradendae sunt. Divisio namque multis modis dicitur. Est enim divisio generis in species. Est rursus divisiocumtotum in propriasdividitur partes. Est alia, cum vox multa significans in significationes proprias recipit sectionem. Præter has tres,est alia ivisio quæ secu nd u rn accidens fieri dicitur. Hujus autem est triplex modus, unus cum subjectum in accidentia separamus,alius cum accidens in subjecta dividimus,tertius cum accidens in accidentia secamus: hoc ita fit, si utraque eidem subjecto inesse videantur.Sed harumomniumexempla subdenda sunt,quatenustotiushujus divisionis ratio elucescat.Genus dividimus in species cum dicimus animalium alia rationalia, alia irrationalia;

---

Boethius, De Divisione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1031/tmp1031/tmp1031.tmp1031.opp-lat1.xml.
