# De Divisione 143-157

Boethius, De Divisione, 143 to 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/143

Ita quoque genus, ut cum dicimus,numerorum alii i sunt pares, alii impares, et rursus alii primi, alii non primi: et triangulorum alia sunt aequilatera, alia duo sola latera æquali!!. habentia, alia totis inaequalia lateribus, et rursus triangulorum alia sunt recti angula,alia acutos habentia tres angulos,alia obtusi unius. Sic igitur generis unius sit divisio multiplex. Illud autem scire perutile est,quoniam genusunaquodammodomultarum specierum similitudo est, quae earum omnium convenientiam substantialem monstret,atqueideocollectivumplurimarum specierum genus est. Disjunctiva? vero unius generis species sunt qu£quoniam differentiis informantur (ut dictum est), idcirco sub uno genere minus duabus speciebus esse non possunt, omnis enim differentiain differentium pluralitateconsistit., Sed de divisione generis et speciei perplura dicta sunt. Hanc igitur insistentibus viam promptior per divisionem;generis ad speciei diffinitionem facultas aperitur. Oportet autem non solum quas ad diffinitionem sumamus differentias addiscere,sed ipsius diffinitionisartem diligentissimacognitionecomplecti.Et illud quidem,an ulla possit diffinitio demonstrari, et quemadmodum per demonstrationem valeat inveniri, et quaecunque de ea subtilius in postremis Analyticis ab Aristotele tractata sunt prætermittam. Solam tantum exsequar diffiniendi regulam. Rerum enim aliae sunt superiores, aliae inferi res,aliae mediae. Superiores quidem diffinitio nulla complectitur, idcirco quod earum superiora genera inveniri non possunt. Porro autem inferiores ut sunt individua, ipsa quoque specificis differentiis carent. Quocirca ipsa quoque a diffinitionc seclusa sunt. Mediae igitur quae et habent genera, et de aliis, vel generibus, vel de speciebus, vel de individuis praedicantur sub diffinitionem cadere possunt. Data igitur hujusmodi specie quae et genus habeat,et de posterioribus praedicetur, primo ejus sumo genus,etillius generis differentias divido, et adjungo differentiam generi, et video num illa differentiajuncta cum genere aequalis possifesse cum ea specie quam circumscribendam diffinitione suscepi;

---

Boethius, De Divisione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1031/tmp1031/tmp1031.tmp1031.opp-lat1.xml.
