Latin
158 to 169
Boethius, De Divisione 158-169
Unproofread scanNot analysed yet
quod si minor fuerit species, illam rursus differentiam quam dudum cum genere posueramus quasi genus ponimus,earnque in alias suas difIerentias, separamus, et rursus bas duas differentias superiori generi conjungimus; et si aequavit speciem,diffinitio speciei esse dicetur; sin minus fuerit secu ndam differenliam rursus in alia separamus. Quas omnes conjungimus cum genere,et rursus speculamur si omnes differendae cum genere illi aequales sint speciei quæ diffinitur,et postremo toties differentias differentiisdistribuimususquedum ornnesjunctægeneri speciem aequali diffinitione describant. Hujus autem rei clariorem facient exempla notitiam hoc modo: Si est nobis propositum diffinire nomen, vocabu'um nominis de pluribus nominibus prsedicalur,et quodam modo species continens sub se individua. Diffinio ergo nomen sic: sumo ejus genus quod est vox, et divido: vocum alix sunt significativæ,aliæ vero minime; vox non significativa nihil ad nomen,etenim nomen significat. Sumo ergo differentiam quae est significativa, etjungo cum genere, id est cum voce,et dico vox significativa, et tunc respicio utrum genus hoc et differentia nomini sint aequalia. Sed nondum sunt aequalia, potest enim vox significativa esse, et non esse nomen. Sunt enim quaedam voces quae dolorem designant,aliæ quæ animipassionesnaturaliter,quae nomina non sunt,ut interjectiones. Rursus ipsam vocem significativam in alias differentia:> divido:vocurnsignificativarum aliae suntsecundum positionem hominum, aliae naturaliter,et vox quidem significans naturaliter nihil ad nomen, vox vero significans secundum positionem hominum nomini congruit. Quocirca has duas differentias significativam etsecundum positionem jungo cum voce,id est cum genere, et dico: nomen est vox significativasecundum placitum. Sed rursus mihi non aequatur ad nomen. Sunt namque et verba voces significativae etsecundum positionem. Non igitur solius nominis diffinitio est. Distribuo iterum differentiam quae est secundum positionem,et dico: secundum positionem vocum significativarum aliae cum tempore, alix sine tempore, et differentia quidem cum tempore nomini non conjungitur, idcirco quod verborum est consignificare tempora, nominum vero minime.