# De Divisione 170-182

Boethius, De Divisione, 170 to 182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/170

Restat ergo ut congruat illa differenda quae est sine tem pore.J ungo igitur has tres differentias generi, et dico: nomen, est vox significativa ad placitum sine tempore. Sed rursus mibi non plena conclusio diffinitionis occurrit,potest enim vox et significativa,et secundum positionem et sine tempore esse, et nomen non esse unum,sed nomina juncta quas est oratio, ut Socrates cum Platone etdiscipulis,sed quanquam imperfecta quidem sit haec oratio,tamen est oratio. Quocirca ultima differentia quae est sine tempore aliis item differentiis dividenda est,et dicemus, vocum significativarum secundum positionem sine tempore aliae sunt quarum pars extra aliquid signiticat,hoc pertinet ad orationem,alian quarum pars extra nihil significat, hoc pertinet ad nomen. Nominis enim pars nihil extra designat. Fit ergo diffinitio sic: Nomen est vox significativasecundum placitum sine tempore,cujus nulla pars extra significat separata. Videsne igitur quam recta diffinitio constituta sit? Nam quod dixi vocem,a caeteris sonis nomen disjunxi: quod significativam apposui,nomen ab non significativis vocibus separavi; quod secundum placitum etsine tempore, ab naturaliter significativis vocibus et a verbis proprietas nominis disjuncta est; quod ejus partes extra nihil significare proposui, ab oratione disjunxi, cujus partes aliquid separatas extra significant:undefit ut quodcunque nomen fuerit,illa diffinitione claudatur,et ubicunque haec oratio diffinitionis aptabitur,illud esse nomen non dubites. II- Jud quoque dicendum est,quod genus in divisione totum est in diffinitione pars,et sic est diffinitio quasi partes totum quoddam conjungant,et sic est divisio quasi totum solvatur in partes,et est similis divisio generis totius divisioni, diffinitio totius compositicni. Namque in di visione generis animal totum est hominis. Intra se enim complectitur hominem. In diffinitione vero pars est, specie namque genus cum aliis differentiis junctum componit,ut cum dico animalium alia sunt rationalia,alia irrationalia, et rursus rationalium alia sunt mortalia, alia immortalia,animal rationalis totum est,et rursus rationale mortale,et haec tria sunt hominis.Si vero in diffinitione dicam, homo est animal rationale mortale, tria haec unum hominem iJonjungunt.Q'Jocircapars ipsius hominis,et genus,et differentia reperitur.

---

Boethius, De Divisione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1031/tmp1031/tmp1031.tmp1031.opp-lat1.xml.
