Latin
183 to 195
Boethius, De Divisione 183-195
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ergo in divisione genus est totum,species pars. Eodern quoque modo differentiae totum sunt,species in quas illae dividuntur partes sunt. In diffinitione vero et genus et differentiae partes sunt. Diffinita vero species totum; sed haec hactenus. Nunc de ea divisione dicamus, quae est totius in partes. Haec enim erat secunda divisio post generis divisionem. Quod enim dicimus totum, multipliciter significamus. Totum namque est quod continuum est,ut corpus vel linea, vel aliquid hujusmodi. Dicimus quoque totum quod continuum non est, ut totum gregem,vel totum populum,vel totum exercit um. DifJimus quoque totum quod universale est,ut hominem vel equum. Hi enim sunt toti suarum partium,id est hominum vel equo. rum,unde etparticularem unumquemque hominem dicimus. Dicitur quoque totum quod ex quibusdam virtutibusconstat,ut animae aliaestpotentiasapiendi,alia sentiendi,alia vegetandi:partes sunt,sed non species. Tot igitur modis cum totum dicatur, facienda est totius divisio, primo quidem si continuum fuerit in eas partes ex quibus ipsum totum constare perspicitur. Aliter enim divisio non fit. Hominis enim corpus ita in partes suas divides,in caput,manus,thoracem et pedes, et si quo alio modo secundum proprias partes fit recta divisio. Quorum autem multiplexestcompositio,multiplex etiam est divisio, ut animal separatur quidem in partes eas quæ sibi similes habent partes, in carnes,et ossa, rursus in eas quae similes sibi non habent partes, in manus et pedes. Eodem quoque modo et navis et domus. Librum quoque in versus,atque hos in sermones,hos autem in syllabas,syllabas in litteras solvimus. Ita fit ut syllabae et litterae,et nomina, et versus, partes quaedam totius libri esse videantur,al:o tamen modo acceptas non partes totius,sed partes partium sunt.