Latin
207 to 211
Boethius, De Divisione 207-211
Unproofread scanNot analysed yet
tum,unam rem quidem significat,cujus terminus inveniri nok possit. Sed hoc dicimus aut secundum mensuram,aut secundum multitudinem,autsecundum speciem: secundum mensuram,ut est infinitum esse mundum,magnitudine enim dicimus infinitum; secundum multitudinem,utestinfinitam esse corporumdivisionem,infinitam namque divisionum multitudinem significamus. Rursus secundum speciem,ut infinitasdicimus figuras,infinitæ enim sunt species figurarum. Dicimus etiam infinitum aliquid secundum tempus,ut infinitum dicimus mundum, cujus terminus secundum tempus inveniri non possit. Eodem quoque modo infinitum dicimus Deum, cujus supernae vitae terminus inveniri secundum tempus non possit. Sic igilur ha'c vox non; plura significat secundum se, sed multimode de singulis prædicatur,unum tamen ipsa significans,alius vero modus secundum determinationem. Quoties enim sine determinatione dicitur vox ulla, facit in intellectu dubitationem, ut est homo, haec enim vox multasignificat. Nullaenim diffinitioneconclasa audien tis intelligentiamullis raptatur fluctibus,erroribusque traducitur. Quod enim quisque auditor intelligat,ubi id quod dicens loquitur nulla determinationeconcludit Nisi enim quis itadiffiniat dicens: Omnis homo ambubat,aut certe quidam homo ambulat,et hoc nomine si ita contingitdesignel,intellectus audientis quod rationabiliter intelligat non habet. Sunt etiam aliæ determinationes, ut si quis dicat,det mihi,quod dare debet nullus intelligit nisi intellectus et certa ratio determinationis addatur, vel si quis dicat,ad me veni,quo veniat vel quando veniat nisi determinatione non cognoscitur. Est autem omne quidem:ambiguum dubitabile,non omne tamen dubitabile estambiguum. Haecenim quae dicta sunt dubitabilia quidem sunt,non tamen ambigua. In ambiguis enim utraque auditor rationabiliter seipsum intellexisse arbitratur, ut cum quis dicit, audio Græcos vicisseTrojanos,unus putat quod Graeci Trojanos vicerint,alius quod Trojani Græcos, et hæc uterque dicentis ipsius sermonibus rationabiliter intelligit. Cum autem dico, da mihi, quod dare debeas nullus ex ipsis sermonibusrationabiliter auditor intelligit.