# De Divisione 50-58

Boethius, De Divisione, 50 to 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/50

Totius vero partium multitudo materia est, forma vero earumdem partium compositio. Nam sicut species ex genere constat et differentia,ita to- ] tum constat ex partibus,unde fit ut totum ab unaquaquepartesua,partiumipsacompositionedifferat, species vera a genere,differentiæconjunctione.Am. plius quoque species idem semper quod genus est, ut homo idem est quod animal, et virtus idem est quod habitus.Pars vero non semper idem est quod totum.Neque enim idem est manus qucd homo,nec idem paries quod dornus.Et in his quidem quae dissimiles partes habent,hoc clarum est. Sed non eodem modo in his quæ similes, ut in aeris virgula, cujus partes quia sunt continuae, et ejusdem sunt asris,videntur idem esse partes quod totum est, sed falso, fortasse enim idem sunt partes hujusmodi substantia, non etiam quantitate. Restat autem vociset totius distributionis differentias dare.Differunt autem quod totum quidem constat partibus, vox vero non constat ex his quae significat;et fit totius divisio quidem in partes,vocis autem non fit in partes, sed in eas res quas ipsa vox significatiundefit ut sublata parte una totum pereat, sublata unare quam vox significat multa designans,vox illa permaneat.Nunc ergo quoniam secundum se divisionis difFerentias dictae sunt, generis distributio pertractetur.Primum quid genus sit diffiniendum est. Genusest quod prsedicaturde pluribusspecie differentibus in eo quod est,species vero est quam sub genere collocamus. Differentia, quia aliud ab alio distare proponimus.Et estquidemgenus quod interroganti quid quaeque res sit convenit responderi, differentia quae ad qualis percunctationern rectissime respondetur. Nam cum quis interrogat,quid est homo?recte anirnal.Qualis est homo? convenienter rationalia respondetur.Dividitur autem genus alias in species, alias in differentias, si species quibus oportet genus dividi nominibus carent,ut cum dico animalium alia rationaliasunt,alia irrationalia.Rationale et irrationale differentiæ sunt.Sed quoniam speciei hujus quæ est animal rationale nomen unum non est,idcirco pro speciedifferentiam ponimus,eamque superiori generi copulamus,omnis enim differentia in proprium genus veniens speciem facit.Unde fit ut quædam materia genus sit,forma differentia.

---

Boethius, De Divisione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1031/tmp1031/tmp1031.tmp1031.opp-lat1.xml.
