Latin
75 to 87
Boethius, De Divisione 75-87
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec alias, nunc de reliquis oppositionibusdicendum est. Tertia oppositio est quae est secundum affirmationcm et negationem, ut Socrates vivit, Socrates non vivit. Quarta secundum relationem,ut pater,filius,dominus,servus. Secundum quas igitur harum oppositionum quatuor divisio generis sit,rectissima ratione monstrandumest. Manifestumestenimet oppositiones esse quatuor,et genera etspecies per opposita separari. Nunc ergo dicendum est secundum quam oppositionem harum quatuor vel quemadmodum speciesa generedisjungi conveniat,et prima quidem sit contradictionis oppositio. Voco autem contradictionis oppositionem quae affirmatione et negatione proponi tur. In hac igitur negatio per senullamspeciem facit. Nam cum dico,homo,vel equus, vel aliquid hujusmodi,species sunt. Quidquid autem quis negatione protulerit speciem non declarat. Non enim esse hominem, species est; omnis enim species constituit esse. Negatio vero quidquid proponit ab eo quod est esse disjungit, ut cum dico, homo, quasi sit quiddam locutus sum. Cum vero non homo, substantiam hominis negatione destruxi. Sic igitur per se caret divisio generis in species negatione. Necesse est autem sæpe speciem negatione componere,cum ea quam simplici nomine speciem volumus assignare nullo vocabulo nuncupatur,ut cum dico, imparium numerorum alii primi,ut tres, quinque, septem; alii non primi, ut novem:et rursus figurarum aliae sunt rectissimae. et colorum alii sunt albi, alii nigri, alii nec albi, nec nigri. Ergo quando nomen unum speciebus positum non est,eas negatione proferre necesse est. Hoc igitur cogit interdumnecessitas,non natura. ldeoque quoties negatione facimus sectionem, prius aut affirmatio, aut simplex dicendum est nonern, ut est numerorum, alii sunt primi,alii non primi. Nam si prius negatio dicta sit, tardior fit ejus rei quam proponimus, intellectus. Nam cum primum dicis esse aliquos primos numeros,cum quales sint primi exemplo vel diffinitione docueris, quales nen sint primi,mox auditor intelligit.