# De Musica 1.1.2.15-34

Boethius, De Musica, 1.1.2.15 to 1.1.2.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.1.2.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.1.2.15

Itaque experrecti, aliis quibusdam modis stuporem somni confusionemque purgabant. Id nimirum scientes, quod tota nostræ animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Nam ut sese corporis habet affectus, rita etiam pulsus cordis motibus incitantur. Quod scilicet Democritus Hippocrati medico tradidisse fertur, cum eum quasi insanum cunctis Democriti vicibus id opinantibus, in custodia medendi causa viseret. Sed quorsum ista hæc? Quia non potest dubitari quin nostræ animae et corporis status, eisdem quodammodo proportionibus videatur esse compositus, quibus harmonicas modulationes posterior disputatio conjungi copularique monstrabit. Inde est enim quod infantes quoque cantilena dulcis oblectat. Aliquid vero asperum atque immite, ab audiendi voluptate suspendit. Nimirun; id etiam omnis ætas patitur, omnisque sexus. Quae licet suis actibus distributa sint, una tamen musicae delectatione conjuncta sunt. Quid enim iit, cum in fletibus luctus ipsos modulantur dolentes? Quod maxime muliebre est, ut cum cantico quodam dulcior a fiat causa flendi. Id vero etiam fuit L antiquis in morem, ut cantus tibia' luctibus praeiret. Testis est Papinius Statius hoc versu: Cornu grave mugit adunco, Tibia cui teneros suetum producere manes. Et qui suaviter canere non potest, sibi tamen aliquid canit, non quod eum aliqua voluptate id quod canit afficiat, sed quod quamdam insitam dulcedinem ex animo proferentis quoquomodo proferant, delectantur. Nonne illud etiam manifestum est, in bellum pugnantium animos tubarum carmine accendi? Quod si verisimile est, ab animi pacato statu, quemquam ad furorem atque iracundiam posse proferri. Non est dubium, quod conturbatae mentis iracundiam, vel nimiam cupiditatem modestior modus possit astringere. Quid quod cum aliquis cantilenam libentius auribus atque animo capit, ad illud etiam non sponte convertitur, ut motum quoque aliquem similem auditae cantilenae corpus effingat, et quod omnino aliquod melos auditum sibi memor animus ipse decerpat?

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
