Latin
1.1.2.35 to 1.1.2.37
Boethius, De Musica 1.1.2.35-37
Unproofread scanNot analysed yet
Ut ex his omnibus perspicue nec dubitanter appareat, ita quidem nobis musicam naturaliter esse conjunctam ut ea ne si velimus quidem carere possimus. Quocirca intendenda vis mentis est, ut id quod natura est insitum, scientia quoque possit comprehensum teneri. Sicut enim in visu quoque non sufficit eruditis colores formasque conspicere, nisi etiam quae sit horum proprietas investigaverint: sic non sufficit cantilenis musicis delectari, nisi etiam quali inter se conjunctae sint vocum proportione discatur.