Latin
Book 1, Chapter 17
Boethius, De Musica 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero integrum sit semitonium, aut in quibus primis numeris constet, nunc evidentius explicabo. Id enim quod de divisione toni dictum est, non ad hoc pertinent, ut semitoniorum modos voluerimus ostendere. Sed ad id potius quod tonum in gemina aequa diceremus non posse disjungi. Diatessaron, quae est consonantia, vocum quidem est quatuor, intervallorum trium. Constat autem ex duobus tonis, et non integro semitonio. Sit enim subjecta descriptio,,,, Si igitur numerus, comparetur, sesquitertia proportio fiet, ac diatessaron concinentiam resonabit. Sed si ad comparemus, sesquioctava proportio est; est enim eorum differentia 24, quae est octava pars, est igitur tonus. Rursus si ad comparetur, erit altera sesquioctava proportio. Nam eorum differentia 27, pars, probatur octava, restat comparatio ad243, quorum differentia est 13. Qui octies facti, medietatem non videntur implere. Non est igitur semitonium, sed minus a semitonio. Tunc enim integrum esse semitonium jure putaretur, si eorum differentia, quae est 13 facta octies, medietatem 2r3 numerorum potuisset aequare. Estque verum semitonium minus243 ad comparatio.