Latin
Book 1, Chapter 19
Boethius, De Musica 1.19
Unproofread scanNot analysed yet
Diapason consonantia constat ex quinque tonis et duobus semitoniis, quae tamen unum non impleant tonum. Quoniam enim monstratum est diapason ex diapente et diatessaron consistere, diatessaron vero probata est ex duobus tonis et semitonio constare; diapente ex tribus tonis ac semitonio simul juncta efticiunt quinque tonos. Sed quoniam iila duo semitonia non erant integrae medietatis, eorum conjunctio ad plenum usque non pervenil. Sed medietatem quidem superat, ab integritate relinquitur. Estque diapason secundum hanc rationem ex quinque tonis et duobus semitoniis. Quae sicut ad integrum tonum non aspirant,ita ultra integrum semitonium prodeunt. Sed quae horum sit ratio, vei quemadmodum ipsae musicæ consonantiæ reperiantur, postea liquidius explanabitur. Interea praesenti disputationi sub mediocri intelligentia a credulitatis adhibenda est: tunc vero firma omnis fides sumenda est, cum propria unum quodque demonstratione claruerit. His igitur ita dispositis paulisper de cythara? nervis, ac de eorum nominibus, qnoque modo sunt additi, disseramus, quaque eorum causa sit nominum. His enim primum ad notitiam venientibus facile erit scientia, quæ sequuntur, amplecti.