# De Musica 1.2

Boethius, De Musica, Book 1, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.2

Principio igitur de musica disserenti, illud interim dicendum videtur, quot jpusicfe genera ab ejus studiosis comprehensa esse noverimus. Sunt autem tria. Et prima quidem mundana est; secunda vero humana; tertia qua; in quibusdam constituta est instrumentis, ut in', cithara vel in tibiis, caeterisque quae cantilenae famulantur, Et primum ea qua; est mundana in his maxime perspicienda est quae in ipso coelo, vel compage elementorum, vel temporum varietate visuntur. Qui enim fieri potest, ut tam velox coeli machina tacito silentique cursu moveatur? Et si ad nostras aures sonus ille non pervenit, quod multis fieri de causis necesse est, non poterit tamen motus tam velocissimus ita magnorum corporum, nullos omnino sonos ciere, cum præsertim tanta sint stellarum cursus coaptatione conjuncti, ut nihil aeque compaginatum, nihil ita commixtum possit intelligi. Namque alii excelsiores, alii inferiores feruntur, atque ita omnes æquali incitatione volvuntur, ut per dispares ineequalitates ratus cursuum ordo ducatur. Unde non potest ab hac coelesti vertigine ratus ordo modulationis absistere. Jam vero iquatuor elementorum diversitates contrariasque potentias, nisi quædam harmonica conjungeret, qui fieri posset, ut in unum corpus ac machinam convenirent? Sed hæc omnis diversitas ita et temporum varietatem parit et fructuum, ut tamen unum anni corpus efficiat. Unde si quid horum, quæ tan tam varietatem rebus ministrant, animo et cogitatione discerpas, cuncta pereant, nec (ut ita dicam) quidquam consonum servent. Et ut in gravibus chordis is vocis est modus, ut non ad taciturnitatem gravitas usque descendat, atque in acutis ille custoditur acuminis modus ne nervi nimium tensi vocis tenuitate:rumpantur, sed to- - tum sibi sit consentaneum atque conveniens; ita etiam in mundi musica pervidemus, nihil ita nimium esse posse ut alterum propria nimietate dissolvat. Verum quidquid illud est, aut suos e affert fructus, aut aliis auxiliatur ut afferant. Nam quod constringit hiems, ver laxat, torret aestas, maturat autumnus, temporaque vicissim vel ipsa suos afferunt fructus, vel aliis ut afferant subministrant. De quibus posterius studiosius disputandum est. Humanam vero musicam, quisquis in sese ipsum descendit, intelligit. Quid est enim quod illam incorpoream rationis vivacitatem corpori misceat, nisi quædam coaptatio, et veluti gravium leviumque vocum, quasi unam consonantiam efticiens, temperatio? Quid est autem aliud quod ipsius inter se partes animae conjungat, quai (ut Aristoteli placet) ex rationabili irrationabilique conjuncta est? Quid vero quod corporis elementa permisceat, aut partes sibimet rata coaptatione contineat? Sed de hac quoque posterius dicam. Tertia est musica, quae in quibusdam consistere dicitur instrumentis. Hæc vero administratur, aut intentione, ut nervis, aut spiritu, ut tibiis, vel his quæ ad aquam moventur, aut percussione quadam, ut III his quae in concava quædam virga aerea feriuntur, atque inde diversi efficiuntur soni. De hac igitur instrumentorummusicaprimumhoc opere disputandum videtur. Sed prooemii satis est. Nunc de ipsis musicæ elementis est disserendum.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
