# De Musica 1.23

Boethius, De Musica, Book 1, Chapter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.23

Hoc igitur modo per singula tetrachordo in generum proprietates partitio facta est, ut omnia quidem diatonici generis quinque tetrachorda, duobus tonis ac semitonio partiremur. Diciturque in hoc genere tonus imeompositus, idcirco quoniam integer pom tur, nec aliquod ei aliud intervallum adjungitur. Sed in singulis intervallis integri insunt toni. In chro. mate vero semitonio, ac semitonio incompositoque trihemitonio posita divisio est. Idcirco autem incompositum hoc trihemitonium appellavimus, quoniam in uno collocatum est intervallo; poteste autem appellari trihemitoninm in diatono genere semitonium ac tonus; sed ron est incompositum, duobus enim id perficitur intervallis, et in enharmonio genere idem est. Constat antem;ex diesi, et diesi, et a diatono incomposito, quod scilicet propter eamdem causam incompositum nuncupamus, quoniam in uno collocatum est intervallo.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
