Latin
Book 1, Chapter 24
Boethius, De Musica 1.24
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in his ita dispositis constitutisque tetrachordis synaphe est. Quam conjunctionem dicere Latina significatione possumus, quotiens duo tetrachorda unius termini medietas continuat atque conjungit, ut in hoc tetrachordo. b Hoc igitur est unum c:tetrachordum hypate hypaton, parhypate hypaton, lichanos hypaton, hypate meson. Aliud vero hypate meson, parhypate meson, lichanos meson, mese. In utrisque igitur tetrachordis hypate meson annumerata est. Superiorisque tetrachordi ea est acutissima, posterioris vero gravissima. Estque ista conjunctio una eademque chorda hypate meson, duo tetrachorda conjungens, ut eadem hypaton ac meson tetrachorda in superiore descriptione adjunxit. Est igitur synaphe, quae conjunctio dicitur, duorum tetrachordum vox media, superioris quidem acutissima, posterioris vero gravissima.